BCCCAP00000000000000000000544
li TESTIMONIA PRAECURSORIS: JO. 1, 19-36 163 hic sensu proprio et stricto sumi, quia in verbis Baptistae adest mani– festa relatio ·ad testimonium Patris et Spiritus Sancti Christo exhibi– tum, dum baptizaretur; uti narrant Synoptici. Tertíum testímoníum (Jo. 1, 35 sq.). - Altera die, id est, postridie, venit iterum Jesus in eumdem locum, ibique deambulabat; quem cum vidisset Joannes qui erat cum duobus discipulis, indicavit eis illum, dicens: « Ecce Agnus Dei» 14 ; et statim sequuti s.unt eum. Erant autem Andreas et probabiliter ipse narrator, scilicet Joannes, filius Zebedaei. Ita Baptista, servus fidelis, gloriam Domini sui quaerens, non vult retinere apud se discipulos quos ipse fecerat, sed ad Jesum dirigit ut eum sequantur. His duobus statim adjunguntur alii; scilicet Petrus, frater Andreae, et fortasse Jacobus, frater Joannis; die vero sequenti, in itinere ad Galilaeam, accedunt insuper Philippus a Bethsaida, et Nathanael a Cana (qui communiter identificatur cum Bartholomaeo) 15: cum istis sex discipulis venit Jesus in Cana, ubi primo miraculo fidem eorum confirmavit. 14 De titulo « Agnus Dei», cfr. LE BLANC, L'Agneau de Dieu, (Romae 1913). - Item, E. MAY, O.F.M.Cap., Ecce Agnus Dei: a philologiical and exegetical Approach to John 1, 29. 36; Washingtown, 1947. 15 Cfr. tamen eruditam inquisitionem HoLZMEISTER: « Nathanael fuitne idem ac S. Bartholomaeus Apostolus »1; in Bíblica, 21 (1940), pp. 28-39.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz