BCCCAP00000000000000000000544

162 TESTIMONIA PRAECURSORIS: JO. 1, 19-36 1, 33). - Haec sententia s. JoANNIS CHRYSOSTOMI, quam sequitur FILLION, eam appellans « sententiam communem interpretum » 11, bene omnia explicat. Evangelistae loquuntur de diversa cognitione diverso tempore habita; privata primum, deinde publica, sollemni, officiali. b) Alii, omittentes distinctionem duplicis scientiae, explicant ignoran– tiam Baptistae, de voluntate Christi et Dei quod Messias baptizaretur. Cum Joannes daret baptisma suum ut ritum paenitentialem, cui ad– juncta erat confessio peccatorum, et aliunde noverit Jesum (sive per– sonaliter ex commercio antea cum eo habito, sive nunc primo per supemam illustrationem), ut virum sanctissimum, nullo peccato ma– culatum, contendebat avertere eum a suscipiendo baptismo, nesciens eum, hoc est, ignorans propositum ejus, et cum illud cognovit, non percipiens convenientiam illius facti cum justitia (1tpé1tov... 1tAe:pwcrixt... ~txixwcróv-y¡v: Mt. 3, 15); imo incongruum reputans, quod sanctus baptizari vellet ritu peccatoris, et quod Dominus servo, Rex praeconi se humiliaret. - Etiam haec explicatio P. DuRAND 12 bona est, quia enantiophaniam tollit, quatenus cognitio et ignorantia Praecursoris non circa eamdem, sed circa diversam rem versari dicuntur. Cognitio circa personam Jesu ejusque dignitatem, ignorantia circa voluntatem susci– piendi baptismum, reique hujus convenientiam cum sanctitate susci– pientis. - Melior tamen videtur mihi prima explicatio; quia praeter cognitionem personae Jesu, ipso saltem momento baptismi acceptam, scivit Baptista Jesum ad suum baptismum esse venturum, et signo caelesti manifestatum iri; imo una ex rationibus ob quas Praecursor adjunxit baptismum praedicationi, fuit ut daret Jesu occasionem se manifestandi (cfr. Jo. 1, 30): haec omnia, quae Joannes scivit ex pri– vata revelatione, ex narratione quarti evangelii constant: quapropter verba. Baptistae, « et ego nesciebam eum », melius accipiuntur de pu– blica et officiali revelatione, nondum accepta, quam de ignorantia vo– luntatis Jesu suscipiendi baptismum. Baptista post sollemnem manifestationem de caelo in baptismo Jesu habitam, suo testimonio culmen imponit, dicens: « Et ego vidi, et testor quoniam hic est Filius Dei » 13. - Titulus « Filius Dei» debet 11 La sainte Bible commentée, « Évangile selon St. Matthieu », pp. 76 sq. 12 DURAND, S. J., Évang. selon St. Matthieu, pp. 32-34; in collect. «Verbum salutis» l. 13 Praeter lectionem communem « ó u!oc; -rou -&e:ou » = Filius Dei, adest alia ce 6 eKAe:K-roc; -rou -&e:ou = electus Dei, quae tamen insufficienti in codd. et verss. fulci– tur testimonio (DURAND, Év. selon St. Jean, in h. l.): contextus quoque commendat lectionem « 6 u!oc; -rou -&e:ou »; et retinetur a *SonEN, VOGELS, MERK, *NESTLE; contra LAGRANGE, JouoN, &.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz