BCCCAP00000000000000000000544

TESTIMONIA PRAECURSORIS: JO. 1, 19-36 161 Testimonium alterum (Jo. 1, 29-34). Adveniente Jesu, videt illum Joa1mes, et dicit adstantibus: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi ».' - His verbis, ut notat P. DuRAND 10 , continetur quasi summa vel compendium omnium vaticiniorum de missione Christi redem– ptrice; Isaias (53, 4-7) exhibet Messiam « Servum Jahwéh » sub figura agni ad mortem ducti; quotidie bis offerebatur agnus in Templo pro peccatis populi; quota11Uis vero Agnus paschalis in memoriam revoca– bat liberationem Israelitarum a morte in Aegypto. Christus igitur est Agnus, id est, victima in sacrificium destinata; et est Agnus Dei, hoc est ad Deum ·pertinens, et a Deo hominibus propinatus, ut ipsi vicis– sim pro peccatis suis Deo offerant. - «Qui tollit = aufert, delet pec– catum mundi »; illud nempe quod omnes homines maculat, peccatum orígínale, et etiam quidquid peccatmn est et mundum gravat Deique indignationem provocat. - En Baptista uno verbo ciare indicat indo– lem spiritualem (auferre peccata) et universalem (peccata mundi) missionis Messiae. - Deinde iterum se humilians, extollit Christum; primo ob ejus praeexistentiam (quod ja.m t e r t i o facit = vv. 15. 27. 30); deinde ob caelestem manifestationem Spfritus Sancti, qui sub specie columbae super eum descendit et mansit, dum baptizaretur. Difficultatem tamen· facit quod bis dicit Baptista: « et ego nescie– bam eum », (1, 31. 33), si comparatur cum suo modo agendi in bapti– smo Jesu, prout a Mt. describitur: «Joan.nes prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me »? (Mt. 3, 14) - Quae verba videntur supponere Jesum et Joannem antea se mutuo cognovisse. Diversas haec difficultas accepit solutiones: a) alii distinguunt inter scientiam privatam et scientiam officialem Baptistae; de illa Matthaeus, de hac Joa11Ues loqueretur; ideo inter evangelistas contradictio non est. Scientiam privatam habuit Baptista vel ex personali cognitione Jesu, vel ex privata revelatione, ipso momento quo Jesus ab baptismum venit, habita; et sufficit ad explicandam resistentiam qua renuebat baptizare Jesum: scientiam vero officialem obtinuit Joalllles primum in baptismo, ex officiali declaratione caelesti; et ideo poterat asserere, «Ego nesciebam eum »; quatenus Praecursor, adhuc eum ignorabam, quia nondum receperam signum de caelo 'quod mihi fuerat promis– sum, « Super quem videris Spiritum descendentem..•, ipse est.'.. » (Jo. garet. - Potuit equidem ita esse, si supponatur tertiam tentationem Jesu factam fuisse ultimo die suae commorationis in deserto: llegati enim Judaeorum ad Bapti– stam venerunt die reditum Jesu antecedente. 10 Évangile selon St. Jean (in « Verbum salutis i,) p. 39.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz