BCCCAP00000000000000000000544
160 TESTIMONIA PRAECURSORIS: JO. 1, 19-36 quam Jesus ad baptismum verúret; Joaimes vero, qui in Prologo (1, 7} dixerat Praecursorem venisse in testimonium, « ut testimonium per– hiberet de lumine », ponit hoc testimonium, et quidem triplex, atque post baptismum Jesu. Primum testimonium. Exsistimatio de Baptista non solum in populo magna erat, ut Messias creditus sit, sed ipsum Synedrium hierosoly– rnitanum, cujus erat religionem moderari, aliquam de hoc suspicionem habuerit; ideo, ut de rei v1:ritate certiores fierent Judaei 1, opportu– num judicarunt legationem officialem ad eum rnittere: et quia de ne– gotio religioso agebatur, seliguntur sacerdotes et levitae (1, 19), quorum nonnulli erant ex Pharisaeis U, 24). - Legatis Synedrii clare respondet Joaimes, se non esse Christum, sed « vocem clamantis in deserto»; id est, illum qui juxta Isaiae prophetiam clamare debet et nuntiare adven– tum Messiae, eiqú.e, praeconis ac praecursoris munere fungens, viam praeparare. Pharisaei illi qui inter legatos erant, rudiori modo eum aggredien– tes, interrogant: « Quid ergo baptizas, si tu non es Christus... ». Qui– bus Joannes, modum agendi suum justificans, respondet: « Ego baptizo in aqua », et in hoc nihil innovo, sed morem apud nos servatum ablu– tionum ritualium sequor; inter vos autem jam est, qui major me est, cui ego vel minimum servitium praestare indignus sum; et vos euro ignoratis ». - Ita Baptista, ut verus << arnicus sponsi » (Jo. 3, 29), qui non proprium sed sponsi zdat honorem, totam gloriam sibiipsi tribu– tam, non sibi retinet, sed in Christum convertit; propriam personam, et munus atque baptismum suum secundo loco, ut veritas reí postu– labat, collocat; et personam Christi, munus et baptismum illius extollit, et in immensum praecellere dicit. - Voluit Evangelista veritatem hujus sollemnis testimonii corroborare, indicato loco ubi datum est: « Haec in Bethania facta sunt, trans Jordanem... » 8 , probe distinguenda ab alia Bethania, pago Lazari, Mariae et Marthae, quae distabat a Je– rusalem « stadiis quindecim » (Jo. U, 1. 18): indicato quoque tempore; fuit nempe, pridie reditus Jesii e deserto, absoluta Quadragesima jejunii, et superatis tentationibus, ad locum ubi Joaimes baptizabat 9. 1 Judaei: haec appellatio, freq·1ens in quarto Evangelio, pejorativo sensu acc1p1_ solet, pro judaeis (maxime ducibus religiosis populi, Sacerdotibus, Scribis, Pharisaeis) qui semper animum infensum erga Christum ostenderunt, et Eum tandem repudiarunt. 8 Cfr. supra, de Geographia Palaestinae. 9 Putat *EDERSHEIM (The lije cind times ofJesus...) tertiam tentationem Jesu, qua ad honorem soli Deo debitum diabolo reddendum invitabatur, eodem die evenisse quo Baptista a legatis Synedrii pelliciebatur ut honorem Christo debitu_m sibi arro-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz