BCCCAP00000000000000000000544
PRAEDICATIO J. BAPTISTAE: LC. 3, 1-20; PARALL. 159 1lllll1 ad vexationes et falsas denuntiationes, praesertim si hoc :fiat ad extorquendam metu pecuniam 6. « Et contenti estate stipendiis vestris »_. - Tam verbum graecum ¿~C:mov (= ital. = companatico), quam latinum « stipendium » indicat milites primitus nihil aliud pro servitio accepisse quam cibum; ver– bum tamen remansit etiam postquam mos invaluit pendendi militibús pecuniam, sicut jam tune :fiebat, teste TACITO (Annal. 1, 17; ítem 1 Mach. 3, 28; 14, 32). Sanctitas vitae Joannis, libertas et fiducia ejus in praedicando et omnium sine discrimine peccata corripiendo, ea erat, ut a multis existi– matus sit Messias: at humilis servus, ut hanc opinionem in ipso ortu suffocaret, palam rei veritatem exposuit: « quem me arbitramini esse, non sum ego » (Act. 13, 25); baptisma meum in aqua, non est nisi figura baptismatis veri, efficacioris, quod Dominus meus, « cujus non Bum dignus calceamenta portare» (Mt.), vel « corrigiam calceamenti Bolvere » (Me. Le. Jo.), conferet; ipse enim « baptizabit vos in Spiritu Sancto et igni » ( = qui ignis est). - Prophetae locuti erant « de effusione Spiritus Sancti super omnem carnem » (Joel 2, 28 sq.), de ejus gratiis et donis, tamquam de aquis copiosis omnes maculas abstergentibus (Ezech. 36, 25-27); Cristus ipse in Evangelio hac metaphora usus est (Jo. 7, 37-39). Unde « baptizabit vos in Spiritu Sancto» potest se– ,cundum illum modum loquendi exponi, de immersione fidelium in Spiritum Sanctum, cujus gratia tali modo in eis operabitur sicut ignis :Solet in rebus materialibus, eas intime penetrando et penitus mun– .dando. Deinde Joannes more antiquorum prophetarum, primum Mes– siae adventum cum secundo conjungens, illum exhibet munus judicis exercentem, segregantem bonos a malis, triticum a palea, ut unicuique pro merito rependat, illos in horreum suum caeleste admittendo, has igni inextinguibili comburendo. · De testimoniis Praecursoris in quarto Evangelio. (Jo. 1, 19-36) - Sy– noptici narraverunt potius praedicationem Baptistae ad turbas, ante- 6 Verbum graecum crnxoqitXv't"fol videtur primitus adhibitum fuisse ad significan– .dum « delatorem ficorum », scilicet, illum qui denuntiábat fraudulentos exportatores _ficorum ex territorio atheniensi, contra magistratuum praescriptum. Quia forsitan inter illos delatores, piures falso denuntiabant, verbum transiit ad significandos falsos :seu calumniosos delatores, qui ex denuntiatione aliquod lucrum exspectant. (Hic sensus derivatus verbi « sykofanteo » vigebat jam saec. III/II ante Chr.; nam LXX adhibent illud hoc sensu « calumniandi », calumniam alicui imponendi, etc.; cfr. Gen. 43, 18; Lev. 19, 11; Ps. 72 [71], 4; 119 [118], 122): cfr. idem verbum Le. 19, 8 in ore Zachaei publicani: « si quid aliquem e:cruxocp&.vTI¡crtX = defraudavi... ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz