BCCCAP00000000000000000000544
158 PRAEDICATIO J. BAPTISTAE: LC. 3, 1-20 Populi Jrequentia. - Joannis vita, praedicatio et baptismus tantam .commovit populi admirationem, ut ex tota Judaea et Jerusalem et ex tota valle Jordanis ad eum confluerent (Mt. 3, 5; Me. 1, 5); etiam Pharisaei et Sadducaei ad eum veniebant, quia timare judicii divini, quod Joannes ut imminens nuntiabat, perculsi erant, illudque vitare volebant, suscepto baptismo. Sed Joannes agnoscens malam eorum dispositionem, urentibus verbis eos stigmatizat: « Genimina viperarum... facite fructus dignos paenitentiae » 5 ; id est parentum malorum malae soboles, in quibus vitium jam pro natura inolevit; quis docuit vos, vel quis vos persuasit, ita faciendo,' posse iram venturam, judicium jam imminens Dei declinare? - Ego denuntio vobis, quod nisi fructus condignos paenitentiae faciatis, id est, opera bona ponatis (Act. 26, 20), quae, et peccatis respondeant, et poenis quas pro ipsis meruistis, nihil vobis proderit genus abrahamiticum; Deus enim, vobis neglectis, po– test sibi suscitare filias etiam de lapidibus; sed in iram ejus incidetis, et tamquam arbores infructuosae excidemini, et in ignem mittemini. Turbae (id est, populus) melius dispositae quaerebant ab eo, quid ipsis faciendum esset ad inveniendam gratiam in illo judicio; interro– gabant et publicani, et vel ipsi milites (ad servitium Herodis, hoc est, milites judaei, qui forsitan deputati erant ad publicanos in tributorum et vectigalium exactione adjuvandos, ideo simul publicani et milites ponuntur); et singulis, pro sua cujusque condicione vitae, apta manita dabat; omnibus autem caritatern et justitiam versus proximum com– mendabat; talem enim paenitentiam esse Deo acceptam per Isaiam (Is. 58, 3-10) Dominus declaraverat. Turbis dicebat: « Qui habet duas tunicas, det non habenti... »; id est, superflua largiantur egenis, praeser– tim cum agitur de iis quae ad vitam sunt maxime necessaria, ut cibus et vestitus: nam « eleemosyna a marte liberat, et ipsa est quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam » (Tob. 12, 9). - Publicanis <licebat: « Nihil amplius quam quod constitutum est vobis, faciatis »; cum sermo sit de publicanis, quorum erat vectigalia colligere, verbum -rcp&crcre:-re; habet hic secundariam suam significationem - exigere - (cfr. Le. 19, 23): consilium ergo Joannis est; « nihil amplius exigatis, quam quod jam determinatum est »; parcite fraudibus et violentiae, et in munere vestro exercendo justi estate. - Mílitibus vero dicebat: ~< nerninern concutiatis, neque calurnniarn faciatis »; ne officio vestro abuta- 5 Haec verba non ad turbas, ut ex Luca quis posset putare, dicta sunt; sed ut explicite notat Matthaeus, ad Pharisaeos et Sadducaeos, qui solo ritu externo bapti– smi, quin vitam mutarent, iram divinam effugere posse sperabant.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz