BCCCAP00000000000000000000544

PRAEDICATIO J. BAPTISTAE: LC. 3, 1-20 157 rem1ss1onem peccatorum »; hoc est, baptismum, qui ad paenitentiam excitabat, et proinde ad remissionem peccatorum disponebat. - Bap– tismus, vel lotio, ut videtur per immersionem, non erat judaeis incog– nitus 3, sed ritus et fmis quo Joannes illum conferebat, erat novus; praecedebat confessio peccatorum, probabiliter publica, magis vel mi– nus explicita pro fervore uniuscujusque (Mt. 3, 5); et dabatur illis, qui praedicatione Joannis commoti paenítentiam agere, id est, vítam mutare decernebant. « Paenitentiam agite: appropinquavit enim reg– num caelorum » (Mt. 3, 2). Ita vocatur mutatio illa generalis in melius, quam judaei exspectabant sub rege Messia inducendam, et quae reg– num messianicum vocabatur; regnum in hac terra fundandum, quod tamen ob originem caelestem sui Fundatoris, et felidtatem in eo futu– ram, appellabatur « regnum caelorum » vel « regnuin Dei»; ut nomine ipso jam innueretur indoles ejus spiritualis et supraterrena. - Hoc regnum concrete est Ecclesia a Christo fundata. - Quia igitur hoc regnum jam appropinquat, et Fundator ejus proximus et in januis est, « paenitentiam agite»; mutate mentem vestram (µe"t'O(.VOEL"t'e), cogi– tationes vestras terrenas et carnales deponite, et induimini mente nova; desinite peccare. Joannes non tantummodo his verbis paenitentiam prae– dicabat, sed exemplo; nam uti Mt. 3, 4; et Me. 1, 6 notant, erat vesti– tus aspero cilicio, et cibo parcissimo, eoque paupere ac vili utebatur 4. v. 4 - Introducitur in scenam, allegatis verbis Isaiae (40, 3-5); ille enim est qui mittitur coram rege jam adventante, ut paret ei viam, non contortam neque asperam, sed rectam et planam, nulli parcendo labori qui ad hoc sit necessarius, montes humiliando et valles implendo, si ad viam planam et commodam atque rege dignam faciendam opus sit. - Haec, quae e moribus orientalibus in triumphis regum desu-• muntur, sensu morali et religioso oportet intelligi de praeparatione ani– morum ad suscipiendum Messiam ejusque doctrinam; omne illud tollendum, quod impedire possit visionem vel agnitionem salutaris Dei, id est, Salvatoris divini; praesertim superbia et corruptio morum,. quae per montes et valles apte exprimuntur. 3 Pro omnibus quae baptismum inter judaeos resp1cmnt, vide J. THOMAS, Le· mouvement baptiste en Palestine et en Syrie (150 avant J. Ch.-300 apres J. Ch.): in 8 pp. XVIII, 456. - Gembloux, Duculot, 1935. 4 « Locustas et mel sylvestre edebat »; locustas, gr. « acridas », unam np. ex qua– tuor speciebus locustarum, quae a Moyse comedi permittebantur, quia mundae· (Lev. 11, 22). - Cfr. CoNTANT DE LA MoLETTE, Le Lévítique, II, annotat. in h. loe.. Levitici.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz