BCCCAP00000000000000000000544
156 PRAEDICATIO J. BAPTISTAE tempore (a. 63 a~te Chr.) sub Romanorum potestate erat; deinde subdit condicionem ipsius Palaestinae, quae post mortem Herodis Magni in plures provincias divisa erat, et ínter filias ejus distributa: « procurante Pontio Pilato ]udaeam »; Judaea quidem simul cum Samaria et Idumaea Archelao obtigerat, sed decimo anno regiminis (nempe anno 5/6 post Chr.) amotus ab Imperatore, et in Viennam Galliae re– legatus fuerat: ex quo tempore usque ad annum 41 post Chr. Judaea ut pars provinciae Syriae habita est, et a Procuratoribus romanis gu– bernata: ab anno 26 ad 36 Judaeae Procurator fuit Pilatus: - « Te– trarcha autem Galilaeae Herode », scilicet Antipa, qui praeter Galilaeam, Peraeam quoque a patre acceperat, quas usque ad annum 39 post Chr., cum depositus a Caligula fuit, gubernavit: - « Philippo autem fratre ejus » (non uterino, sed ex alia uxore, nempe Cleopatra Hierosolymi– tana Herodi nato), « tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis », quae comprehendebat quoque Batanaeam, Hauranitidem, Gaulanitidem et Paniadem: - « et Lysania Abilinae tetrarcha », ·parvae scilicet regionis ad Occidentem Damasci, cujus caput erat Abila. Has omnes regiones earumque dominos nominat Lucas, quia in omnibus illis J esus vel praedicavit, vel fuit. v. 2 - « Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha »: nominat quoque duces religiosos populi ut tempus ad fidem historiae melius definiat. Prínceps sacerdotum tune erat Caiphas (Joseph), qui anno 18 p. Chr. hac suprema dignitate donatus fuerat a Procuratore Valerio Grato, illamque retinuit usque ad annum 36 p. Chr., cum a Procura– tare Vitellio depositus est. Tamen hoc titulo « principis sacerdotum » insignitur quoque Annas, socer Caiphae, quia fuerat antea (ab anno 6/7 ad 15) summus sacerdos, et quia quinque filias suos atque generum successores in illa dignitate habens, licet titulum amisisset, auctorita– tem servabat; et quidem tantam, ut in Act. 4, 6 Lucas non solum no– mínaverit, sicut hlc, Annam ante Caipham, sed Annae solum dederit titulum summi sacerdotis. « Factum est verbum Domini super Joannem... in deserto»: mo– dus loquendi frequens in prophetis, quando a Deo vocantur et mít– tuntur; Joannes, qui appositione « Zachariae filius », determinatur, quasi ad recolendam praedictionem patris: « Et tu puer, propheta Al– tissimí vocaberis: praeibis ante faciem Domini, parare vías Ejus »; nunc accipit míssionem divinam, et constituitur Praecursor Messiae. v. 3 - « Et venit in omnem regionem circa Jordanem », id est, in vallem Jordanis inferioris; « praedicans baptismum paenitentiae, in
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz