BCCCAP00000000000000000000544
SECTIO SECUNDA PRAEDICATIO JüANNIS BAPTISTAE (Mt. 3, 1-12; Me. 1, 1-8; Le. 3, 1-20; Jo. 1, 19-36). Lueas, qui solus nativitatem et cireumeisionem filii Zaehariae nar– raverat, eumque in deserto commorantem reliquerat « usque ad diem ostensionis suae ad Israel », resumens nunc Baptistae historiam, indicat aeeurate tempus quo, a Domino e deserto voeatus praedieare incepit. v. 1 - << Anno decimoquinto imperii Tiberii Caesaris »: Augustus mortuus est die 19 Augusti anni 767 U. C. = anno 14 post. Chr. - Annus igitur decimusquintus Tiberii incidit in 781 U. C. = id est 28 post Chr. - Quamvis evangelista hac indicatione temporali velit notare initium praedieationis Praecursoris, et non praedieationis Christi; tamen, eum ,Christus non multo post ad Baptismum venerit, indirecte signatur quoque initium praedicationis Christi, quod infra (3, 23) pro– prius facit,. dicens Jesum ad baptismum venientem et publicam prae– dicationem incipientem, esse quasi annorum triginta. - Cum annus de– cimusquintus Tiberii respondeat 28° (vel 27º) post Chr., seu aerae vulgaris; hujus autem initium erronee constitutum fuerit ánno quarto post mortem Herodis 1; insuper Jesu nativitas anno 747 = 3 annis ante obitum Herodis ponenda videatur; sequitur Jesum praedieare incipientem, esse 34/35 annorum. Quod non opponitur locutioni in– determinatae « quasi annorum triginta », quae patitur extensionem in– ter 25 et 35. Alii tamen volunt annos Tiberii computare a consociatione ejus cum Augusto, quae duobus annis ante istius mortem locum habuit 2 : haec vero ratio computandi, praeterquam quod ex dictis non est ne– cessaria ad eonciliationem Le. 3, 1 cum Le. 3, 23, est etiam historicis romanis (TACITO, SUETONIO, VELLEJO pATERCUL0, &) insueta: ipsi solent Tiberii annos a morte Augusti recensere. Lucas imperatorem commemorat, quia Palaestina a multo jam 1 DIONYSIUS ExIGuus . (t ca. 555) natlv1tatem Christi posuit die 25 Decembris anni 753 U. C. - Ob raciones tamen practicas edixit primum annum aerae vulgaris habendum esse annum 754 U. C. ~ 2 RUFFINI, Chronologia Vet. et Nov. Test•..., pp. 128-32.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz