BCCCAP00000000000000000000544
~ 154 HISTORIA INFANTIAE v. 50 - « Et ipsi non intellexerunt verbum... ». Sunt qui scrupulo quodam innecessario permoti, referunt haec verba sive ad Doctores. aliosque circumstantes, qui ea non intellexerint, sive ad parentes Jesu, synecdochice tamen dicta de ambobus, quamvis de solo Joseph in– telligenda. At nihil vetat ea sumere de utroque Jesu parente (ad Ma– riam et Joseph solos post fmitam disputationem Jesum haec dixisse supra monebamus); scientia Mariae eximia profecto erat; sed sicut ejus gratia et caritas augmentum patiebantur, ita etiam ejus fides et scientia mysteriorum; ipsa cognoscebat quidem omnia quae eo tempo– re scire oportebat; et hoc sensu scientia ejus perfecta erat. Maria, quae jam cognoscebat naturam divinam Filii sui, bene intellexit verba Jesu agere de sua divina filiatione, et Deum dicere Patrem suum: attamen, quaenam esset relatio ínter hanc filiationem et suum modum agendi, forsitan Mariam latuit 6. v. 51 - « Et descendit cum eis »: iter in Jerusalem, undecumque assumatur, dicitur in N. T. « ascensus » 7 ; dum iter a Jerusalem alío, vocatur « descensus » s. « Et venit Nazareth »: hunc versum subdit evan– gelista, ait MALDONATUS, « ne lector exsistimaret emancipasse se Chri– stum, et pastea, ut negotia Patris ageret, obedientiam parentum neglexisse ». Et erat subditus illis: compendium eloquens diuturnae vitae occultae Jesu in Nazareth; obedientia et subjectione erga parentes Patrem suum caelestem summe honorabat. - Audi BERNARDUM: « Et erat subdi– tus illis: Quis?-Quibus? Deus h~minibus... Subditus erat Mariae, nec tantum Mar1ae, sed etiam Joseph propter Mariam... Quod Deus fe– minae obtemperet, humilitas sine exemplo; et quod Deo femina prin– cipetur, sublimitas sine socio... Disce, horno, obedire; disce, terra, subdi; disce pulvis, obtemperare» 9. 6 R. THIBAUT, Le sens des paroles du Christ, (Bruxell 1940) solvit difficultatem,. accipiendo duo verba cruv~xo¡v et !Ari),r¡crav sensu plusquamperfecti: ita ut ignorantia Mariae et loseph non referatur ad verba Jesu in v. 49, sed ad ea quae eis dixerit ante profectionem ex Urbe sancta: « et ipsi non in te 11 ex eran t q u o d 1 o e u t u s fu e r a t a d i 11 o s ». - I. M. BoVER, Una nueva interpretaci6n de Le 2, 50 (Est bibl. 10 [1951] 205-215), probabilitatem huius solutionis asserit. 7 Cfr. Le. 2, 42; 18, 31; 19, 28; Jo. 2, 13; 5, 1; 7, 8, 10; Act. 15, 2; 21, 15; 25, 1. 9; Gal. 2, 1; &. &. 8 Cfr. Le. 10, 30; Jo. 2, 12; Act. 15. 30; 24, 1; 25, 6; &. 9 Homil. 1, super « Missus est », nn. 7, 8 (Migne, PL, 183, col. 59 sq.J.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz