BCCCAP00000000000000000000544
JESUS DUODENNIS IN TEMPLO: LC. 2, 41-51 153 rentum in sui inquisitione, sed leniter eos invitat ad considerandam causam sui discessus ab eis: « nesciebatis », - vos qui Íne cognoscitis, cogitare debueratis me versari « in his quae sunt Patris mei ». Haec ultima verba, « ¾.v -ro'i:c; -roü Ilix-rp6c; » possunt edicere, vel « in nego– tiis Patris mei », vel « in domo Patris mei ». Patres graeci communiter explicant hoc altero sensu, et similiter, versiones syriacae reddunt; atque in papyris locutio « ¾.v -ro'i:c; -roü... » cum sensu « in domo. alicujus », « penes aliquem », crebro recurrit. Ideo moderni interpretes non pauci verbum Jesu « in his quae Patris mei sunt » exponunt: « in domo Pa– tris mei, = in Templo ». - Implicite tamen in hac etiam explicatione alius quoque sensus « in negotiis Patris mei » habetur; nam ideo « in domo Patris » oportet illum remanere, quia « negotiis ejus » debet attendere. Alii, v. gr. PATRIZI 4, FILLION, FoNK, KNABENBAUER, etc., dicunt hac interpretationc verba Jesu frigescere; et afferunt alía loca, in quibus « in domo », « in Templo », non per hanc locutionem ¾.v -ro'i:c; -roü, sed per vocem propriam ¾.v Tfi obdtf vel ¾.v -ri¡:J ízpi¡:J, vixi¡:J exprimitur 5: .monent insuper sensum « in negotiis Patris mei » commendari a toto posteriore Evangelio, in quo centies repetit Jesus necessitatem sibi in– cumbere adimplendi voluntatem Patris sui, exsequendi opus sibi a Patre commissum; cibum suum esse facere voluntatem Ejus qui misit illum; oportere illum implere omnem justitiam; et alía huiusmodi bene multa, quae sua repetitione indicant, pro Jesu « in negotiis Patris sui » versari, fuisse constantem obsessionem animi sui: ita ut pronum sit videre eam expressam jam in primo suo verbo, quod duodennis lo– ·CUtus cst. Nihilominus, cum haec omnia commoda etiam in alia sententia {« in domo Patris mei ») saltem implicite habeantur, et auctoritas PP. Graecorum in interpretatione textus graeci magni sit ponderis, eam retineo. (Cfr. E. R. SMOTHERS, S. J., Harw Th Rev. 45 (1952] pp. 67-69). Verba Jesu ad parentes suos sunt instructionis, consolationis, et defensionis; ac si diceret: « Recolite meam naturam meumque munus, et ne anxii sitis de me; doloris vestri, potius quam ego, vester erga me amor fuit artifex ». 4 PATRIZI, De Evangeliis, III, diss. 28, c. 2, 16. . s Cfr. Jo. 14, 2; 2. 14. 16; I Tim. 3, 15. Cfr. Gen. 24, 23 ubi hebr. « Beth– :abik » redditur a LXX non « en the oikia tou patros sou », sicut infra 24. 27 sq. sed ·« para too patri sou », = apud, penes patrem tuum »; cfr. lo. 8, 38 coll. lo. 14, 2. "
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz