BCCCAP00000000000000000000544
JESUS. DUODENNIS IN TEMPLO: LC. 2, 41-51 151 explicatur quod Maria et Joseph non fuerint solliciti de absentia Jesu usque ad primam stationem; ipsi enim certi erant ex experientia alias: habita Jesum venire in aliqua turma, et cum ipsis ad finem itineris: illius diei se conjuncturum. . Sed ipse, insciis parentibus, « remansit in Jerusalem », quia haec Patds sui voluntas fuit, ut parentes suos dolare hoc afficeret. Et non cognoverunt parentes ejus, hoc est, non adverterunt quod ipse in Jeru– salem remanebat. v. 44 - Singuli eorum animadverterunt quidem Jesum secum non venire; nihil tamen solliciti fuerunt, quia 'exsistimabant illum esse in comitatu' (= év 't"7Í cruvo3I~), ínter socios itineris, in alia turma. Hac persuasione tranquilli fecerunt « iter diei ». Traditio localis ponit pri– mam stationem peregrinorum galilaeorum a Jerusalem in Provinciam revertentium, in El-Bireh, quindecim Kmt. ad septemtr. Jerusalem. Cum illuc pervenerunt, ubi diversa familiae membra ad refectionem sumen– dam et noctem transigendam congregabantur, Jesus non venit ad eos. Tune Eum quaerere coeperunt, primo 'ínter cognatos et notos' qui in comitatu erant; deinde inter alias turmas, sed frustra. v. 45 - Tune dolare pleni reversí sunt in Jerusalem, et omnes pere– grinos in via occurrentes, et deinde in Urbe multas interrogantes, et ubique anxie quaerentes, eum non invenerunt. Angustiam Mariae et Joseph nedum exprimere, verum et cogitare difficile est. v. 46 - Post triduum, id est die tertía post Ejus separationem, ínve– nerunt Eum in Templo, = zv 't"é¡> íepé¡> =in aliqua aula Templo adja– centi, ubi Rabbini disputationes de Lege habere solebant, vel discí– pulos atque etiam populum instruebant. - « Sedentem in medio Doc– torum »; non agitur proinde de schola ordinaria, in qua unus dumtaxat magíster ex loco aliquantulum edito, discipulis in pavimento stramine cooperto sedentibus, doctrinam tradebat; sed erat aliqua sessio ex– traordinaria, in qua plures Rabbini convenerant; hanc Jesus nactus: occasionem divinam suam sapientiam manifestandi juxta decretum Pa– tris caelestis, venit in Templum, et simul cum aliis disputationi inter– fuit. Ob Ejus externum habitum, et praesertim ob sapientiam et pru– dentiam interrogationum et responsionum suarum, omnium admira– tionem in se convertit, et Doctores ad Illum appropinquabant, donec paulatim in medio eorum factus est. - Audientem et interrogantem eos, hoc est, partem discipuli, non munus magistri gerebat: methodus enim docendi in usu apud Rabbinos, optima quidem, intimam et vivam discipulorum cum magistro communicationem permittebat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz