BCCCAP00000000000000000000544

150 HISTORIA INFANTIAE (Pentecostes), et... Tabernaculorum ». - Imo, juxta interpretationem Rabbinorum, neque ipse Joseph, in Galileaa commorans, teneretur; solos enim in Judaea degentes videtur stricta obligatione fuisse ob– strictos. Attamen pii Israelitae undique, e tota Palaestina, et etiam multi e Diaspora, in Jerusalem conveniebant, saltem pro festa Paschatis. Piae mulicres viras suos comitari solebant, et filias secum ducebant. v. 42 - Jesus ascendit quoque cum parentibus suis « cum factus est annorum duodecim ». Non liquet utrum evangelista .aetatem Jesu signet, quasi ad indicandum tune primum ascendisse ad festum, cum in– cipiebat fieri « filius mandati »,. id est subditus legis; an solum ad no– tandam occasionem illam in qua accidit quod mox est narraturus. - Probabilius hoc alterum ex ipsa constructione est: non enim dicit, « cum factus esset annorum duodecim, ascendit »; sed « cum factus..., remansit », quasi volens signare non id quod ordinarium erat, nempe ascensionem in Templum, sed id quod praeter consuetudinem hac oc– casione accidit, permanentiam videlicet in Jerusalem, parentibus non praemonitis. - Non erat igitur primus ascensus Jesu in Urbem sanctam. - Ceterum, non constat quando aliquis israelita incipiebat esse « fi– lius legis »; neque diversae scholae rabbinicae conveniebant in assi– gnando tempore, quo pueri incipiebant teneri ad petendum Hiero– solymam pro celebratione f estorum 3. v. 43 - « Consummatisque diebus »: Solemnitas Azymorum per sep– tem dies celebrabatur (Ex 12, 15 sq.), a die decimaquarta Nisan ad vespe– ram, usque ad vigesimam primam; dies decimaquinta et vigesima prima solemnes erant; die decimasexta offerebatur manipulus spica– rum hordei tamquam primitiae messis, et post hunc ritum peractum, liberum cuique erat ab urbe sancta discedere, et ad propria remeare. fu dubio manet, utrum verba « consummatisque diebus » intelligenda sint de duobus prioribus diebus obligatoriis (ita FoNcK, in Vb Dni, 2 [1922], pp. 20 ss.), an de toto septenario Azymorum. Hoc mihi probabilius, quia et magis congruum pietati Sanctae Familiae, et est sensus obvius textus, et nulla ratio valida in contrarium adducitur. (Ita quoque FILLION, LAGRANGE, VALENSIN-HuBY, SIMON-PRADO, alii). « Cum redirent »: peregrini turmas efformabant, quarum altera al– teram sequebatur; pueri poterant cuicumque turmae se adjungere: hinc 3 Cfr. Mishna, tract. Chaggiga I, 1; Sukka, II, 8; ubi habentur diversae senten– tiae duarum praecipuarum scholarum, rigidioris Schammai, et. mitioris Hillel, circa hanc rem. (Cfr. J. BoNSIRVEN, Textes rabbiniques des deux premiers siecles chrétiens..., (Roma, 1955, pp. 246, 277 s.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz