BCCCAP00000000000000000000544

VITA OCCULTA IN NAZARETH: LC. 2, 40-52 149 Verbum graecum ~Atxliz non solum aetatem, sed etiam staturam corporis significat 1; quae altera significatio melius in hoc loco con– venit, quia evangelista vult tam corporis quam animae Jesu indicare progressum; ideo non aetatem, quae ad utrumque refertur, sed sta– turam, quae corporis progressum signat, exprimere voluit. Profectus in sapientia, dum probat contra errorem Apollinaris Christum assumpsisse veram animam humanam, nequit intelligi nisi de scientia experimentali, quam vocant: anima enim Christi vi unionis hypostaticae gavisa est ab initio visione beatifica, et perfectissima scien– tia infusa; Ipsc tamen experiebatur vitam, dolores, gaudia, frigus, ae– stus, aerem, colores, sonos, mundum externum: quorum quidem om– nium et naturam et proprietates perfectc noverat scientia infusa, sed ea antea non fuerat expertus. In hac ergo scientia experimentali verus aderat et realis progressus, sicut verus et realis erat progressus phy– sicus corporis sui. Alia scientia, infusa nimirum, crescere non poterat in se, quia perfecta erat, sed in sua manifestatione; quatenus in dies cla– riora hujus scientiae praebebat argumenta in suis verbis et operibus. Sinüle quid dicendum est de profectu Christi in gratia. Ipse san– ctissimus fuit ab initio vi unionis hypostaticae; anima eius ornata erat gratia habituali et actuali, donisque Spiritus Sancti et omnibus virtuti– bus in summo. gradu; unde, sicut dicit Angelicus (« Summa theol. » p. 3, q. 7, a. 12): « In Christo non poterát esse gratiae augmentum... nisi secundum effectus, in quantum scilicet aliquis... virtuosiora opera facit »: Ipse jugiter multiplicabat actus virtutuin, et .nova merita cu– mulabat, et hominibus hoc modo magis ac magis sanctitatem suam mamfestabat. Unde fiebat, ut gratior in dies fieret Deo, et homini– bus amabilior z. § 2 - JESUS DUODENNlS SAPIENTIAM SUAM IN TEMPLO MANIFESTAT Le. 2, 41-51). v. 41 - « Et ibant parentes ejus per omnes anuos in Jerusalem in die solemni Paschae». -Juxta Legem (Ex. 23, 14-17; Deut. 16, 16) solus Joseph, non Maria, tenebatur; nam Lex solos viras commemo– rat. « Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini... ; in solemnitate Azymorum..., hebdomadarum 1 Cfr. Mt. 6, 27; Le. 19, 3; Eccli 26, 22 (gr. 17). Cfr. VACCARI, I libri poetici della Bibbia, ad hunc locum. 2 Pro expositione dogmatica hujus versus, cfr. Dogmaticos.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz