BCCCAP00000000000000000000544
148 HISTORIA INFANTIAE CAPUT V VITA OCCULTA IN NAZARETH (Mt. 2, 23; Le. 2, 39-52). § 1 - JESUS VENIT IN NAZARETH (Mt. 2, 23; Le. 2, 39), IBIQUE ADOLESCIT (Le. 2, 40. 52). N. B. - De modo conciliandi Mt. 2, 23 cum Le.. 2, 39 supra diximus. Remanet igitur explicandus (in hac paragrapho) Le. 2, 40. 52. v. 40 - « Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia; et gratia Dei erat in illo ». v. 52 « Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines ». Verbum « crescebat » resp1c1t certo incrementum corporale, tam statura quam viribus crescebat. - « Confortabatur », ad corpus item referendum est; in dies robustior fiebat. Posset cum quibusdam su– spicari, subintelligendum esse lúe, quod expresse ponitur Le. 1, 80 loquendo de Joanne: « confortabatur spiritu » adeo ut sermo sit de profectu spirituali; cum autem idem evangelista verbum « spiritu » ibi expresserit, Me tacuerit; cum insuper profectus spiritualis verbis se– quentibus « plenus sapientia », et maxime v. 52 exprimatur, melius utrumque verbum « crescebat » et « confortabatur », de corporali in– cremento intelligitur. « Plenus sapientia »: hoc monet evangelista, ad praeparandam sequen– tem narrationem, quae splendidum exemplum illius sapientiae praebet. « Et gratia Dei erat in illo », vel ut graecus habet, « erat super il– lum ». Gratia Dei idem est ac « favor divinus », qui puerum ab omni malo illaesum servabat, eumque gratiosum et amabilem omnibus reddebat. v. 52 - Ob oculos ponitur evolutio Jesu harmonica, tum in vita ejus materiali et physica, = « proficiebat aetate »; tum in vita ejus in– tellectuali, « proficiebat sapientia »; tum denique in vita ejus morali, « proficiebat gratia >>; e.t quidem omnia haec « coram Deo et homini– bus »: sel. progressus ille triplex non tantum Deo, sed etiam homi– nibus manifestus erat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz