BCCCAP00000000000000000000544
146 HISTORIA INFANTIAE chia Archelai etiam Samariam et Idumaeam comprehenderet, Judaeam solam evangelista nominat, quia ea sola in casu praesenti ipsius intere– rat. - « T i m u i t i 11 o i r e »: ex his verbis plures jure inferunt S. Joseph cogitasse sedem figere in Judaea, probabiliter in ipsa Beth– lehem, (imo ibi sedem jam fixisse, antequam exsul in Aegyptum fret, ut videtur deduci ex narratione de Magis, in Bethlehem, in domo, post unum annum vel amplius a nativitate Christi lpsum adorantibus): nec enim dicit, « timuit illac pertransire », sed « timuit illo ire », vel, ut grae– cus habet, « timuit illuc divertere », ut stabili utique modo remaneret: si de solo transitu, vel de brevi dumtaxat commoratione ageretur, non adeo timendum fuisset, facile enim incognitus manere potuisset. « Et admonitus in somnis (- hoc jam quarto monet evangelista -) secessit in partes Galilaeae », ubi dominabatur tetrarcha Herodes Antipas, horno apathicus, nec adeo crudelis ut pater suus et frater: 8. v. 23 - « ••• habitavit in Nazareth »: ibi Puer Jesus debebat adole– scere, et vitam occultain triginta ferme annorum agere. « Ut adimple– retur quod dictum est per prophetas; Quoniam Nazaraeus vocabitur ». - In commoratione Nazarethana Jesu videt evangelista prophetias adimpletas, juxta quas Jesus appellandus erat Nazaraeus. - Cum hujusmodi prophetia in nullo loco legatur, quaerunt interpretes qua– modo S. Matthaeus citare potuerit verba prophetica quae nullibi in– veniuntur, et qualis sit sensus verborum ejus. - Jam S. JoANNES CHRY– sosTOMUS ad volumen vel locum voluminis deperditi alicujus prophe– tae confugiebat. Sed assertio non demonstratur, nec necessaria est; quia adest alía explicatio, quam ipsa verba evangelistae suggerunt. Dicit « p e r p r o p h e t a s »: hac locutione generali satis indicat se nolle prophetiam aliquam determinatam allegare, sed sensum genera– lem et quasi compendium omnium vel nonnullorum vaticiniorum Veteris Testamenti, ex quibus índoles generalis Messiae vel aliqua Ejus– dem proprietas derivabatur. - Sed qualis tandem est haec índoles seu proprietas? - Adest hlc proculdubio lusus verborum, neque inu– sitatus neque indignus apud auctores sacros; ad quem detegendum, opus esset cognoscere graphiam hebraicam nominis urbis Nazareth; sed cum haec nusquam in Veteri Testamento nominetur, neque in aliis scriptis hebraicis praerabbinicis notis occurrat, nonnisi conjectu– ralis solutio dari potest. Sunt qui derivant nomen ab hebr. « nazir » 8 Si Joannem Baptistam decollare jussit, hoc invitus fecit, potius amore mulie– ris captus, quam ex propria indole haud sanguinaria. (Cfr. Me. 6, 14-29).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz