BCCCAP00000000000000000000544

144 HISTORIA INFANTIAE describit miseram populi judaici condicionem religiosam et politicam, poenam gravissimam a Deo immissam propter violatum foedus; np. interitum regni, destructionem urbis Jerusalem, combustionem Tem– pli, necnon abductionem populi in captivitatem: populus a Nabuzar– dan, príncipe militiae Nabuchodonosoris, in Rama, vico tribus Be– njamín congregatur (Jer. 40, 1), ut inde iter exsilii sumat in Babylo– niam. Tune, propheta, eleganti prosopopaeia inducit Rachelem, per– sonam totius populi agentem, quae e tumulo suo egrediens sortem infaustam populi amare lamentatur. - Rachel, quae erat mater Be– njamín, (cujus tribus de facto ad regnum ]uda pertinebat), et Joseph, (qui per filias suos Ephraim et Manasse, pater regni Israel potest appellari), optime assumebatur ad repraesentandum integrum populum, cujus ruinam defl.et . - Apte quoque repraesentare valet matres bethlehe.:. mitas, quia prope Bethlehem sepulta est (Gen. 35 16-20). Planctus. ille in captivitate populi quondam editus, nunc in strage innocentium puerorum merito dicitur impletus, sicut causa illius infortunii, vio– latio np. foederis, nunc quoque in rejectione Messiae qui ad necem quaeritur, plenius adimpletur. Quaeri potest, an índoles typica verborum Jer. 31, 15 sistat in planctu Rachelis ob ruinam populi, an etiam ad causam hujus ruinae protendatur1 np. ad defectionem antiqui populi a Deo, cui praesens rejectio Messiae re– sponderet? - Ita sane opinatur P. RuFFENACH 33 et P. KNABENBAUER. - At hoc videtur limites textus excedere; evangelista enim nullam aliam planctus Rachelis causam commemorat praeter violentam filiorum suorum ablatio– nem: « plorat et renuit consolari, quia non sunt »; alia causa ulterior planctus matris vel calamitatis filiorum non exprimitur. Profecto, illa olim calamita& ob peccata populi inducta est; haec vero ob insani regís crudelitatem. (Ita etiam P. CONDAMIN, Le livre de ]éremie; et P. LAGRANGE, L'Évang. de S. Mt, in h. l.). § 3 - REDITUS EX AEGYPTO (Mt. 2, 19-23). v. 19 - Sancta Familia demorata est in Aegypto juxta angeli mo– nitum, « usque dum dicam tibi ». Et « defuncto Herode, - cum esset prope septuagenarius, - angelus denuo monet in sommis Joseph, ut revertatur in terram Israel». Hic merito notant interpretes sóbrietatem Matthaei, qui cum occasione mortis persecutoris potuisset tot crude– litates de eo narrare, ut exsecrabilis fieret lectoribus suis, vel saltem 6 Cfr. RUFFENACH, Rache! plorans filios suos, in Vb. Dni, 4 (1924), pp. 5-7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz