BCCCAP00000000000000000000544
140 HISTORIA INFANTIAE simplex obsequium Orientalibus salutantibus consuetum continetur; sed totus contextus cxigit ali quid amplius: itcr incommodum impigre su– sceptum, diligens inquisitio in Jerusalem, gaudium vehemens de stellae apparitione, dona pretiosa Puero oblata, indicant illos in Puero adeo paupere non humanum regem vidisse, sed dignitatem supra humanam in eo agnovisse: obsequium ergo eorum fuit relígiosum, ex .fide proce– dens, immo cum Patribus possumus illud intelligere de adoratione pro– prie dicta, quae solí Deo debetur. « Et apertis thesauris suis », id est, thecis suis 46 in quibus dona re– posita habebant, « obtulerunt ei munera; vdl. aurum, thus, et myrrham »: singuli singula, non omnes omnia; « credibilius enim est-ait MALD0N. - diversa quam eadem omnes munera dedisse: quod id magis sit usitatum, et gratius accipientibus, honorificentius dantibus esse so– leat ». - Communi consensu adnectunt Patres his donis symbolicam significationem: ita ut aurum designet regiam dignitatem infantis, thus ejus divinitatem, myrrha vero humanitatem et condicionem ejus mor– talem (Alii aliter). - Thus extrahitur ex arbore quadam odorífera Bosvellia dicta, quae praesertim in Arabia et Somalía abundat 4 7. Myr– rha in iisdem regionibus excolitur, et est aroma resinosum, e trunco arboris gummiferae (Goma) inciso fluens, quod tamen aeri expositum arefit et durescit. - Adhiberi solebat ad cadavera condienda, et etiam ad alios usus. N. B. - Sicut appellatio « rex judaeorum » Christo infanti a Magis data, resumpta est a Pilato ex contemptu et a judaeis irridentibus in Passione Christi: ita myrrha a Magis Christo in obsequium oblata, data est quoque a militibus Christo in Cruce sitienti (Me. 15. 23), et fuit etiam ultimum donum amoris quod a Nicodemo accepit, qui, ad sepulturam ejus donavit « rnixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum » (Jo. 19, 39). Illa dona proculdubio selacio fuerunt S. Familiae in magna tri– bulatione exsilii, quod statim subire debuerunt. v. 12 - Magi, Herodis versutiam haud suspicantes, ad eum cuneta narraturi juxta condictum reversi fuissent, nisi divinitus admoniti ínter 46 Thesaurus sensu thecae seu scrinii, in quo thesauri asservantur; Prov. 8, 21; Deut 28, 12. 47 Incensum a Magis oblatum clicitur graece )..[~01:vo~ (ab hebr. « laban »= albus fuit, et « lebona »= thus) a colore albo clictum, quia thus album, teste PLINIO (Hist. nat. 12. 14), utpote purissimum, omnibus aliis speciebus incensi praeferebatur. Vox latina « thus » sumitur a rad. &ímv « sacrificare », quia omnibus sacrificiis thus erat admiscendum (Lev. 2, 1; 2. 15. 16; 6, 15; etc.).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz