BCCCAP00000000000000000000544
ADORATIO MAGORUM: MTT. 2, 1-12 139 v. , 7-8 - Herodes de loco nativitatis Jesu per scribas edoctus, iniit consilium perdendi eum: et vocans Magos secreto, omni diligentia exquisivit ab eis quo tempore stellam primo viderint, ut hinc scire posset quando Christus fuerit natus; deinde indicans eis Bethlehem ut locum nati regís, simulata pietate finxit se quoque velle eum ado– rare, postquam ipsi omnia quae circa Puerum sunt accurate investi– gantes, ad eum fideliter retulerint. v. 9 - Magi, iter versus Bethlehem arripientcs, viderunt eamdem stellam, quam viderant in Oriente, eos antecedere viam demostrando, donec perveniens in Bethlehem, stetit (constitit) supra locum, ubi erat puer. - Hace nequeunt dici de qualibet stella naturali, ordinarias lcges sequenti; sed miraculum aliquod statuere necessarium videtur; non tamen miraculum tale quod plura alia supponat, sed quod unicum sufficiat; cujusmodi essct, quod stella illa, vel potius meteorus, stellae speciem (cfr. verba S. LEONIS supra citata) habens, fucrit a Deo nunc creata; sive jam exsistens, fuerit divinitus ordinata ad hoc ut Christum natum Magis indicaret; quac proinde omnia pcragere potuit quae in textu ipsi tributmtur; vdl. modo apparere, modo se occul– tare, lente ambulare spatio aliis astris insolito, domum signare, starc: hace omnia-inquam- peragere potuit, quin ulla omnium astrorum ínter se arete connexorum perturbatio oriretur. v. 10 - Gaudio supra modum inenarrabili perfusi sunt Magi, vi– dentes stellam: hoc multo melius explicatur, si eam ab aliquo iam tempore non ampius viderant; sel. si ex quo ipsam apparere signis specialibus circumdatam conspcxerant in terra eorum, et eam diligenter observantes acceperant uti signum nati Regis, et gratia Dei aspirante moti fuerant ad illum quaerendum, illam stellam non viderant: non enim indigebant ejus ductu ut Hierosolymam venirent 45 • Sed nunc, in praemium diligentiae et sollicitudinis quam ostenderant, necnon ad confirmationem et augmentum fidei eorum, facit Deus stellam iterum apparere, et eos ineffabili gaudio replet. v. 11 - Locus ubi erat Puer, super quem stella consedit, nunc ma– gis declaratur per vocem domus, quae sensu proprio accipienda videtur cum MALDON. et plerisque modernis; maxime si attenditur visitationem Magorum a nativitate Jesu tmo saltem anno ab invicem separari. - Domum igitur illam intrantes, viderunt (Vlgt.=invcnerunt) Puerum... , et «procidentes adoraverunt ». In hac actione Magorum non 45 Cfi;. * BENGEL, Gnomon Novi Testamenti. ., \ !
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz