BCCCAP00000000000000000000544
138 HISTORIA INFANTIAE Illud signum extraordinarium consp1c1entes magi, illustrante et movente intus gratia divina, cognoverunt regem judaeorum quem exspectabant fuisse jam natum, et ad Eum adorandum itineri sese commiserunt. Magos, gratia divina intus illuminante, sensum stel– lae percepisse dicit S. LEO M. = «•.• Praeter illam stellae speciem, quae corporeum incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit » 4 3. v. 3 - « Audiens autem Herodes rex »: Herodes rex, regí judaeorum opponitur; Herodes, rex judaeorum a Romanis nominatus, audiens loqui de rege judaeorum nato, « turbatur », eo quod timet regni sui amissionem: « et omnis Hierosolyma cum illo >>; turbatur quoque vel commovetur civitas, sed ex alia ratione: spe np. liberationis a novo rege operandae; exspectabant Messiam proxime venturum; nunc audientes ipsum iam natum commoventur gaudio, et simul turbantur, quia iuxta ideas judaicas salutem a Liberatore perficiendam debebant praecedere « Dolores Messiae >>, hoc est, periodus tribulationum et dolorum pro populo. v. 4 - Herodes convocat duces religiosos populi, « Príncipes sacer– dotum, et Scribas », ut ipsi indicent ubi rex judaeorum, qui nomine bíblico appellatur Christus, nasci debeat 44 . - Non videtur Herodem convocasse integrum Synedrium, nam nihil dicitur de « senioribus po– puli », qui potius quam religiosas, judiciales et civiles causas tractabant. v. 5 - Interrogati absque ulla titubatione respondent: « In Bethle– hem ]udae ». (Hic iterum in graeco textu habetur << T~c; 'Iouaixlixc; » sicut in v. 1: cfr. ibi). v. 6 - Suam responsionem, allegata ad sensum prophetia Michaeae, confirmant; si verbotenus propheta et evangelista comparantur, levis oritur difficultas; ille enim vocat Bethlehem « pari,ulum in millibus Juda », sive ínter illas urbes Judae quae mille incolas habent, dum in Mt. 2, 6 Bethlehem dicitur « nequaquam mínima in principibus Juda », hoc est, ínter urbes praecipuas Judae. - Ut patet ex simplici lectione, Bethlehem consideratur in utroque loco sub diverso aspectu: quae in propheta, ratione habita incolarum, appellatur « parvula », in evangelio, ratione habita dignitatis quae ei accessit ex nativitate Christi (REctoris sive Pastoris populi Israel), jure dicitur « nequaquam mínima». 43 Sermo IV in J. Epiph. (PL. 54, 246). 44 Cfr. supra in Prolegomenis, quinam veniant appellatione « Principes sacerdo– tum », et « Scribae ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz