BCCCAP00000000000000000000544

ADORATIO MAGORUM: MT. 2, 1-12 137 appant1one stellae regem judaeorum natum esse. - Dei providentis consilio factum fuerat, ut judaei per totum mundum dispersi, spem messianicam ubique ingererent; et monumentis historiae et litteratu– rae notum est, circa tempus Christi, omnium oculos versus Orientem (pressius versus Palaestinam), unde Salvatorem oriturum sperabant, fuisse conversos. Non est igitur mirandum, quod Magi de rege judaeo-. rum quaerant. « Vidimus enim stellam ejus in Oriente »: loqum1tur juxta opinio– nem illam vulgarem, hominum nativitati praesidere stellas vel phae– nomena astronomica, et ex illis posse fata recens nati praedici. Stella magorum multis modis explicata est: a) alii post KEPLER (1603) intel– ligunt de conjunctione Jovis et Saturni (cum Marte accidit a. 1604) in signo Piscium, quae locum habuit anno 747 U. C. = 7 annis ante aerarn vulgarern; b) alii de stella sensu stricto, hoc est, de stella fixa, quae tune primo visa fuerit mirabili claritate; e) alii de stella errante, sive de comete: (Ita jam ÜRIGENES; ítem p ATRIZI, PERSERICO, LAGRANGE); d) alii tandem de aliqua meteoro, eaque sive supernaturali, s1ve naturali, sed a Deo ordinata ad indicandam Christi nativitatem. Quaecumque explicatio assumatur, debet indicationibus textus fa– cere satis; id est, debet explicare non tantummodo commotionem vehementem magorum ex illius visione, sed etiam gestus quasi ratio– nales illius astri; ejus sel. apparitionem et occultationem, ejus profec– tionem et stationem, positionem quoque illius in caelo non sidereo sed aereo, et quidem tam proximam terrae ut domum indicare posset. Prima cipinio de conjunctione planetarum non congruit verbo ~dhibito ab evangelista: « ó CXO'"t'~p = astra singularia, vel singulas stel- 1 las designat 41 : congregatio stellarum vel constellatio exprimitur graece per "t'o CÍO""t'pov » 4 2 ; et neutrum verbum exprimit conjunctionem pla– netarum. - Praeterea, haec opinio, simul cum aliis duabus sub litt. b) et e) notatis, non satisfacitmt textui nisi ex parte; posset quidem expli– cari admiratio magorum, sed non gestus stellae (v. 9). Igitur adrnit– tenda videtur cum plerisque Patribus quarta sententia de aliqua me– teoro mirabili, vel de luce portentosa, simili columnae ignis quae fi– lios Israel per desertum. tempore nocturno ducebat (Ex. 13, 21 sq.). 41 Cfr. 1 Cor. 15, 41. 42 Cfr. Le. 21, 25; Act. 27, 20. 'I

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz