BCCCAP00000000000000000000544

136 HISTORIA INFANTIAE neque fasciis involutus, sed jam grandiusculus, vel in throno sedens .apparet. At,, si haec ita se habent, nonne exsurgit difficultas contra adora– tionem in Bethlehem, ubi Mt. ponit eam, cum Le. animadvertat sanctam Familiam, statim post Purificationem die quadragesimo, Nazareth in Galilaea petiisse? (Le. 2, 39). - Resp.: Conciliatio Mt. et Le. in hoc loco duobus modis fieri potest. - Ante omnia, adoratio magorum locum habuit absque dubio in Bethlehem, uti ex contextu narrationis Mt. evincitur. - Indicatio autem Le. 2. 39 intelligenda est vel de profectione in Nazareth ad breve tempus, ut ibi rebus compositis, in Bethlehem se transferret sancta Familia, dmnicilium ibi constitutura; (forsitan enim putavit Joseph voluntatem Dei esse ut ibi sedem fige– ret, ubi Christus natus erat); aut de hac profectione, et simul de alia •definitiva post reditum ex Aegypto, quam expresse commemorat Matthaeus (2, 23). Lucas enim nihil dicturus, ob rationes sibi bene visas, de illis quae evenerunt inter praesentationem Pueri in Templo, et Ejusdem iter post duodecim annos in Jerusalem (2, 42 ss.), omnia illa quae Matthaeus narrat oinittens, quin ea neget, transfert definitive ~anctam Familiam. in Nazareth. - Quod Joseph in Bethlehem sese transtulerit, postquam in Nazareth modicam substantiam fainiliarem disposuit, valde probabile apparet ex eo quod de Aegypto redux, volebat in Bethlehem ire (Mt. 2, 22) ; sed timens Archelaum in ]u– .daea regnantem, ex angeli monitu ivit in Galilaeam, in Nazareth. - Ita omnia bene constant. 3) Divisio narrationis: in tres partes apte fit; a) Iter Magorum usque ad Jerusalem, ubi de rege nato quaerentes, per competentes magistros, adductá prophetiá Michaeae, edocentur (2, 1-8); b) continuatio itineris usque Bethlehem, praeeunte stella (v. 9. 10); e) Puerum adorant eique munera o:fferunt (vv. 11. 12). 4) Explicatio textus. - v. 1 - «In diebus Herodis regís»; haec drcunstantia notatur speciali modo propter ea quae sequuntur de persecutione Infantis ab Herode. v. 2 - «Ubi est... rex judaeorum? »: Haec appellatio supponit Ma– gos audivisse a judaeis qui probabilissime in eorum regione erant, Messiam regem venturum, et tempus ipsius adventus jamjam instare. Unde ipsi, qui ex astris tempora supputabant, et ipsa astra hominum, praesertim illustrium, nativitati praesidere censebant, intulerunt ex

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz