BCCCAP00000000000000000000544

ADORATIO MAGORUM: MT, 2, 1-12 135· TERTULLIANUS 35 et H1LAmus), dicunt Magos venisse ex Arabia: huic opinioni, inter modernos adstipulantur UBALDI 36, HETZENAUER 37, LAGRANGE 38, alii. - Quod autem in antiquis picturis coemeteriorum christianorum 39, et in ipsa Basílica Nativitatis in Bethlehem 40, Ma– gi adorantes Iesum exhibeantur induti more persico, non probat eos ex Persia venisse: sed pictores eis dederunt habitum illius regionis in qua Magi maxime florebant. Qua venerunt? In Jerusalem, ubi de nato rege judaeorum quaerunt;. et deinde in Bethlehem, ubi in domum intraverunt; quod potest intel-· ligi, vel de spelunca in qua Christus natus est, quam Joseph ad habi– tandum accommodasset (LAGRANGE), vel melius de domo urbis proprie dicta, in quam S. Joseph Mariam et Jesum transtulit post primos dies. honestiorem et commodiorem locum pro ipsis providens. C) Tempus: Ex Matthaei notitiis non potest certo defmiri: atta– men hoc saltero videtur constare: Magos non venisse ante praesenta– tionem pueri et purificationem Mariae in Templo die quadragesimo post partum; a) quia incredibile est Joseph exposuisse certo periculo vitam Infantis, eum portando ad Jerusalem, ubi Herodes inhiabat ejus sanguini, et crudele decretum interfectionis ediderat. b) quia ex diligenti inquisitione circa tempus apparitionis stellae, pro comperto habuit Herodes puerum ante unum annum vel duos natum fuisse (2. 16); nam stellae apparitio probabilius in ipso ortu Christi ponenda est juxta ideam astrologicam magorum; vdl. clarorum virorum ortum appari– tione unius alteriusve astri signari: et etiam ex verbis magorum (v. 2) apparet, eos habuisse stellae apparitionem tamquam signum regis jam nati; dicunt enim: « Ubi est qui natus est... , vidimus ením stellam ejus... »: et licet admittatur Herodem in decreto interfectionis tempus auxisse ad majorem exitus securitatem, tamen illa determinatio duorum an– norum (a bimatu et infra), spatium temporis 40 diebus longius certe exigit. Igitur Jesus adoratus a magis erat anni unius, vel unius cum di– midio; quod fortasse confirmatur ab illis picturis coemeteriorum, in quibus scena magorum repraesentatur, et Jesus non in praesepio, 35 Adv. Iud. 9 (PL 2, 659): et adv. Marc., 3, 13). 36 Introd. in s. script., I, th XVII, p. 327 (Romae, 1886). 37 Comm. in. Gen. (Graecii et Viennae, 1910), ad Gen. 25, 6: (p. 364). 38 Év selon St Matth, in h. l. (Paris 1927). . 39 Cfr. I. WILPERT, Le pitture delle Catacombe romane, pp. 176 ss. (Tavole 60.. 116. etc). 40 Cfr. V1NCENT-ABEL, Bethléem et la Basilique de la Nativité: (Paris 1914).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz