BCCCAP00000000000000000000544
134 HISTORIA INFANTIAE hac enim forma vocatur semper in Vet. Test., et etiam Me in allega– tione Mich. 5, 2 (Mt. 2, 6). 2) Adjuncta narrationis. - A) Personae: - Quinam erant Magü - Ex toto contextu apparet Magos adoratores ·Christi, fuisse sapien– tes astronomiae vel etiam astrologiae cultores; nam ex apparitione astri inusitati, fulgentissimi, deducunt natum fuisse regem judaeorum. Non est improbabile magos didicisse a judaeis qui in eorum terra erant, et Balaam praenuntiasse adventum regís Messiae metaphora · stellae (Num. 24, 17), et tempus adventus Messiae jam appropinquare. - Popularis opinio eos dicit reges; hoc tamen videtur deductio vel prae– propera accommodatio textus Ps. 71, 10 sq.; « Reges Tharsis... reges Arabum et Saba... » - Eadem traditio dicit fuisse tres, quorum no– mina sunt, Melchior, Gaspar, et Balthasar; numerus ternarius est ite– rum deductio e numero donorum (auro, thure et myrrha); in monu– mentis antiquitatis christianae, modo tres, modo solum duo, nunc quatuor, nunc etiam plures (apud Syros, duodecim) numerantur. B) Locus: Unde et quo veneruntr Matthaeus modo aliquantulum vago exprimit regionem unde magi venerunt: « cx.1eo &.voc-roAwv = ab oriente». Ad determinationem regionis multae sententiae excogitatae sunt; alii ponunt Persiam 33, alii Mesopotamiam, alii Babyloniam vel Chaldaeam, alii demum majori, meo judicio, probabilitate, cogitant de Arabia; in cujus favorem hae militant rationes: a) in sacris litteris per orientem, respectu Palaestinae et praeser– tim respectu Jerusalem, solet communiter designari terra transjorda– nica et trans mare Mortuum, quae absque pr,¡.ecisis finibus versus orien– tem protenditur; dum Babylonia stat ex aquilone (cfr. v. gr. Jer. 1, 14); et hoc geographice multo verius est de Mesopotamia et de Per– sia. b) dona allata possunt etiam in confirmationem Arabiae allegari; apud omnes, ea est terra classica thuris et myrrhae, omniumque aro– matum. e) Inter Patres, illi qui in hac re speciali auctoritate gaudent, quia sunt Palaestinenses, et veram traditionem melius noscere pote– rant, scilicet, IusTINUS 34, et EPIPHANIUS, (quibus adiunguntur latini ex studio distinguendi Bethlehem in qua natus est Iesus, ab alia eiusdem nominis ci– vitate in Galilaea, in Tribu Zabulon (cfr. los. 19, 15). 33 Cfr. P. GIUSEPPE MEssINA, I Magi a Bethlemme, (Romae, 1933). Hujus opi– nionis est quoque MALDONATUS, in h. l.; et G. RiccroTTI, Vita di Cristo2, (Roma, 1940), nº 252. 34 Dial e Tryph. 77 ss. (PG 6, 656 ss).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz