BCCCAP00000000000000000000544

PURIFICATIO MARIAE: LC. 2, 22-38 133 festi fiant veri Christi amici et eius inimici. Indifferentes enim in causa Christi esse non possunt .29. 3) Occursus Annae (vv. 36-38). - Haec mulier accurate describi– tur, non tantum indicato suo nomine, sed et patris sui, = « filia Pha– nuel », et tribu ad quam pertinebat, = « de tribu Aser », quod i n Eva n ge 1 i is de nemine, praeterquam de Christo30 notatur; dici– tur insuper ejus aetas et condicio, dignitas et pietas; quod facit Lucas, tum ut historiae fidem conciliet, tum ut testimonium hujus mulieris de Christo majore auctoritate circumdet. Erat prophetissa, mulier np. quae intimo commercio Deo adhaerens, ·et speciali Sp. Sancti lumine ornata, dabat aliis monita salutis, et Dei laudes maximo fervore promebat. v. 37 - « Et haec, vidua usque ad annos octoginta quatuor »: hic nu– merus sumendus est de aetate Annae absoluta, non de tempore in vi– duitate transacto: juvenis data marito, septem cum eo annis vixit, reliquos in casta viduitate. - « Quae non discedebat de Templo » (gr. -roü tepoü); in aliquo ex conclavibus super porticus atrii gentilium vel mulierum aedificatis habitabat; vel si mavis, poteris intelligere « non discedebat », tamquam dictum per hyperbolem, pro « assidue Tem– plum frequentabat » (MALDON.). - Ibi paenitentiae, orationi atque labori « nocte ac die », hoc est continuo instabá.t. · · v. 38 - Haec igitur pia mulier, eodem fere tempore ac Simeon ad portam Speciosam veniens, et videns Puerum, agnovit in eo re– demptorem, et « con.fitebatur Domino », id est, Ei gratias agebat, Ejusque laudes canebat, « et loquebatur de eo », sel. de illo puero « omnibus qui exspectabant redemptionem Jerusalem » (cfr. supra) 31. § 5 - ADORATIO MAGORUM (Mt. 2, 1-12) 1) Textus. - In v. 1 graecus habet « 't~~ 'Ioui>ixlix~ » = in Bethl. ]udaeae; quam lectionem graecam dicit HIERONYMUS . esse errorem librariorum 32; legendum est, ut habetur in. Vulg. « in Bethl. ]uda »; 29 Cfr. huius v 35 diversam interpretationem in Biblica 29 (1948) pp. 220-39, ubi T. GALLUS ostendere conatur nexum causalem. inter utramque partem versus; et consectaria mariologica inde derivari posse putat. 30 Extra Evangelia cfr. idem dictum de solo Paulo, qui se dicit de tribu Beniamin, Rom 11, 1; Philp. 3, 5: (de rege Saul, qui de eadem tribu erat cfr. Act. 13, 21). 31 Cfr. PowER, In fasto Purificationis; in Vb Dni, 5 (1925): pp. 33-41. 32 Lectio (en B. thes Ioudaias), quam S. HIERONYMUS dicit « errorem librariorum » (Comm. in Mt., h. 1.), et quae omnes pene·codd graecos invasit, nata est fortasse

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz