BCCCAP00000000000000000000544
132 HISTORIA INFANTIAE lux, radiis suis tenebras dissipans; Judaeis vero, e quorum stirpe Chri– stus nascitur, gloria magna est, quae eos valde nobilitat; ipsis quoque, ut domesticis, primi et uberrimi hujus salutis fructus reservantur (cfr. Is. 60, 1-3). v. 33 - Joseph et Maria (pater ejus et mater) admiratione tene– bantur; quia in toto illo facto et in verbis Simeonis manifeste appare– bat Dei interventus, et illuminatio Sp. Sancti. - « Et benedixit illis Simeon »; vel sensu litterali benedictionem impertiendi, (res seniori valde conveniens); vel sensu alio, « gratulandi », = beatos illos praedi– cavit, congratulatus est eis, ob talem sel. filium. Inde, ad Mariam conversus, praedicit sortem illius pueri inter ho– mines, quibus omnibus licet salutem afferat, multis tamen, ob malam eorum voluntatem, erit occasio ruinae. - « Ecce constituitur hic in ruinam et in resurrectionem multorum... ». Christus erit objectum homi– nibus propositum, ante cujus praesentiam, et ejus causa, homines in duas acies seu castra dividentur; multi qui videbantur stare, scandali– zati de eo, respuent illum; et cadent (de; rc-rwr:m = in casum et ruinam); alii e contra, qui prostrati jacebant, illum fide amplectentur, et resur– gent a propria miseria (de; &v&o--rixcnv = in resurrectionem). « Et in signum cuí contradicetur » = &v-riAe:y6µ.e:vov = contradictum, disputatum. - Christus igitur erit tamquam signum vel vexillum, quod, inter duo castra positum, ab aliis defenditur, ab aliis vero iteratis ictibus transfo– ditur. - Est adumbratio, vel potius prophetica descriptio sortis quam habebit missio Christi, tum ah Eo, terrena vita durante, persona– liter exercita, tum quam per Ecclesiam usque in finem saeculorum exercebit. v. 35ª - « Et tuam ipsius animam pertransibit gladius >>: partem de– scribit quae Mariae obtinget in his Filii contradictionibus et persecu– tionibus; anima ejus dolore vehementi (non dubio infido, ut male ÜRI– GENES explicavit), tamquam acuto gladio transverberabitur. - Mariae compassio adjuncta passioni Filii ad nostram salutem cooperata est, et merito eam salutamus « humani generis C o r r e d e m p t r i e e m ». « Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ». - Id non cum sen– tentia proxime praecedenti, quae quasi parenthetice ponitur, sed cum v. 34 nectendum est; item particula << ut » sensu consecutivo potius quam finali est accipienda; igitur, Deus destinavit Filium suum tamquam signum contradictionis; quo fiet ut palam appareat quid unusquisque de Christo sentiat, quo spiritu quisque ducatur; ut, uno verbo, mani-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz