BCCCAP00000000000000000000544

130 HlSTOklA INFAl'<TIAE tali, aditum dabat in atrium mulierum. Hic Maria purificata est, hic Jesus oblatus, huc Simeon in eorum occursum venit: Graecos perculit speciali modo in hoc mysterio adventus Simeonis, omniaque ab ipso acta et dicta de Jesu et de ejus matre: ideo, festum Purificationis vocant « Hypapante » = « occursus » np. Simeonis. e) Tempus: expletis diebus purgationis, quibus mulier quaelibet pariens masculum ab accessu in Templum arcebatur; sel. post quadra– ginta dies a Nativitate Christi: et quidem ante adventum Magorum; hunc enim postea contigisse, suo loco demonstrabitur. C) Divisio narrationis. In tres partes: 1) Oblatio pueri, et matris purificatio (Le. 2, 22-24); 2) Occursus Simeon (2, 25-35), cujus persona describitur (vv. 25. 26); facturo proponitur (vv. 27. 28); verba nar– rantur (vv. 29-35); 3) Occursus Annae (vv. 36-38). D) Brevis explicatio textus. - Jam pleraque in superioribus expli– cata sunt. v. 22 - « Ut sisterent eum Domino»:= 1totpotcr-r~crotL -r<¡> xupiep. Hoc verbum poni solet ad exprimendum praesentationem donorum vel animalium Ín Templo, ut Domino in sacrificium offerrentur. (Cfr. Rom. 12, 1). Alii primogeniti post eorum consecrationem, redime– bantur pretio quinque siclorum: Christus noluit redimi, sed totus et pro semper in Dei potestatem transiit, tamquam victima quae nunc offertur, suo tempore immolanda. v. 23 - « Adaperiens vulvam »; est modus realisticus indicandi pri– mogenitum: ex qua tamen locutione nihil sequitur contra Virginita– tem Mariae in partu, nam Lucas his verbis non vult describere quo– modo Jesus natus sit, sed est citatio immutata legis (Ex. 13, 2. 12. 15), ad inculcandum Jesum sponte voluisse se subjicere legi pro filiis primo– genitis latae. Deinde illa verba « adaperiens vulvam » in lege expri– muntur ad majorem illius determinationem: nam, cum esset onerosa, strictae suberat interpretationi: proinde illa tenebantur solum masculi, primogeniti, vulvam adaperientes, hoc est, primogeniti matris; ideoque non filia quamvis primogenita, non primus filius quem filia anteces– sisset, neque primus filius mulieris secundo nuptae, si in priori conju– gio prolem habuerat. « Sanctum Domino vocabitur », id est, erit sanctum sive consecratum Domino, ab usibus profanis arcebitur. (De relatione inter hunc v. et Le. 1. 35, cfr. supra).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz