BCCCAP00000000000000000000544
CIRCUMCISIO CHRISTI: LC. 2. 21 127 octavus pro circumcisione ita inviolabilis erat, ut ipsa lex Sabbati ces– saret (cfr. Jo. 7, 22 sq.). - Lucas indirecte tantum commemorat cir– cumcisionem; praecipua ejus intentio est dicere, infantem vocatum fuisse Jesum, sicut angelus tum Mariae (Le. I, 31), tum Joseph (Mt. I, 21) .praeceperat. Nomen non fuit a parentibus selectum, sed a Deo impositum. Jesus, vel in spelunca ubi natus fuerat, a Joseph circumcisus ,est, vel probabilius in aliqua domo Bethlehem, quam facilius, multis ,qui census causa venerant, negotio absoluto, recedentibus, invenire potuit; caritas et pietas erga Jesum et Mariam urgebat eum, locum quaerere commodiorem. Jesus dolorem circumcisionis plus quam alii infantes sensit, quia ~aro illius tenerior ex conceptu supernaturali, ex virgine sumpta, ad -suscipiendas etiam minimas sensationes conformata erat; insuper co– gnitio perfecta quacum ritum illum sustinebat, vehementiorem facie– bat dolorem. - Voluit ipse in circumcisione primitias sanguinis effun– dere, tamquam pignus totius sanguinis pro nobis aliquando effundendi; incipiebat np. oblationem quam in cruce erat consummaturus. Nomen Jesu, (hebr. = ieschua', vel iehoschua' = Jahwfh est salus, vel Salvator), Christo optime convenit, quia et Deus est, et ad salvan– dum nos venit, et revera, passione et morte sua salvos nos fecit. - Nomen Jesu est i psi honor ifi e en ti s si mu m, quia exprimit suam naturam divinam, et perfectam oboedientiam qua opus difficile a Deo ipsi demandatum exsecutus est, qua meruit ut nomen suum, h. e. Ipse in caelis, et in terra, et in abyssis honoraretur (Philp. 2, 9-11): n o b i s e f f i e a e i s s i m u m , quia quidquid petierimus in nomine Jesu, dabitur nobis (Jo. 16, 23): in s e i p s o p o ten ti s si mu m , nam sola ejus invocatione tot virtutcs et prodigia operabantur Apo– stoli, et omnes in Christum credentcs (cfr. Me. 16, 17 sq.; Le. 10, 17; Act. 3, 6; etc. etc.). - Nomen Jesu, juxta piam S. BERNARDI sen– tentiam, est «mel in ore, in aure melos, in corde jubilus » 26. (Cfr. A. DEIMEL, «Infesto Circumcisionis »; in Vb. Dni, 5 (1925), pp. 5-11). § 4 - PURIFICATIO MARIAE ET OBLATIO PUERI JESU IN TEMPLO (Le. 2, 22-38) A) TExTus. - a) in v. 22 Vulgata habet «dies purgationis ~jus >>, sel. Mariae, juxta quod in uno alterove codice graeco legitur ocú-r~c;. (Hanc retinet MALDONATUS, congruentia sensus magis quam auctori- 26 Sermo 15us super 'Cantica'; PL 183, 847.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz