BCCCAP00000000000000000000544

126 HISTORIA INFANTIAE et nova semper motiva laudandi et amandi Deum inveniret. Verba « in carde suo », referri possunt vel ad « e o n s e r v a b a t »=reponeba:t in carde suo, i. e. memoria retinebat; vel ad « e o n fer en s », =comparans res inter se, jugiter meditans de his rebus. Hoc modo discreto indicat Lucas fontem eorum quae narrat: quae a millo alio, vel .certe a nemine melius quam a Maria cognoscere potuit; v. 20 - Pastores, a Deo illuminati, crediderunt; et reversi sunt g 1o r i f i e a n t e s Deum propter suam magnificentiam, et 1a u - d a n t e s ejus bonitatem, quae tan dilucide apparebant in iis quae a u di eran t, sive ab angelis, sive a Maria et Joseph, et oculis suis p e r s p e x e r a n t , comprobantes omnia se habere, sicut dictum fuerat ad illos. § 3 - CIRCUMCISIO CHRISTI (Le. 2, 21). Lucas, << sectator Pauli » 2 5 ejusque spmtus particeps, quod magi– ster suus dogmatice breviter perstrinxerat (Gal. 4, 4), ipse fusius, h i– s to r i e is fa et is in medium prolatis, describit; ideoque, postquam in superioribus, narrata Christi conceptione et nativitate, demonstravit Jesum factum fuisse revera ex muliere, nunc describens ejus Circumci– sionem, oblationem in Templo, et ejus ascensum in Jerusalem cum esset annorum duodecim, probat ipsum esse quoque factum sub lege, quam, ipso fatente, non venit solvere, sed adimplere (Mt. 5, 17); opor– tebat enim illum implere omnem justitiam (Mt. 3, 15), voluntati Pa– tris sanctissimae se perfecte conformando. v. 21 - « Postquam consummati sunt dies octo... », circumcisus est: non sunt haec verba adeo premenda, ut ponatur Jesum die nono a na– tivitate circumcisum fuisse; vult enim evangelista evidenter dicere, Christum servasse legem Circumcisionis, non modo quoad substan– tiam, sed etiam quoad circunstantias; atque ideo tempore a lege prae– scripto, np. die octavo, circumcisum fuisse. Hic modus loquendi, re idem est cum eo quem tenet agens de circumcisione Baptistae (I, 59) : « et ...in die octavo venerurit circumcidere puerum ». Diem inceptum pro die jam completo hebraei computabant. - Lucas adhibet saepe illam formulam hoc sensu: « cum impletum est tempus a natura. vel a lege praescriptum, a d v e n i e n t e i 11 o d i e ... » - Dies autem 25 lRENAEUS, Adv. haeres., 3, 1, 1 (M. G., 7, 845).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz