BCCCAP00000000000000000000544
ADORATIO PASTORUM: LC. 2, 15-20 125 v. 16 - « Et venerunt festinantes » prae gaudio et prae desiderio vi– dendi oculis suis tot mirabilia ipsis nuntiata; «et in ven e r un t », &veüpixv (=post inquisitionem invenerunt) «Mari a m (illam ante Joseph nominat, quia ipsam prae oculis semper habet Lucas), et Joseph, et in fa n tu 1u m (-.o ~pé(flo;) pos i tu m in p raes epi o». (Hic ponitur cum art. ¾.v "TI qJrhvy¡, sel. in illo praesepio, de quo ange– lus eis locutus fuerat.). v. 17 - Hunc versum ex graeco verto: « Et cum vidissent, no– tum Jecerunt 23 quod dictum fuerat eis de puerulo isto ». - Cum vi– dissent pastores signum ah angelo datum veritati adamussim respon– dere, crediderun,t, et absque dubio adoraverunt illum Infantem ut Sal– vatorem, ut Christum, et Dominum (cfr. 2, 11). - Lucas tamen, hoc omittens, quia adeo naturale est, ut ah omnibus supponi possit, dicit pastores narrasse quae sciebant de puero illo: cui narrarunt? - im– primís, his quos coram habebant, Mariae sel. et Josepho; de Maria diserte dicitur (v. 19) memoriam horum secum conservasse. - Dein– de vero etiam aliis narrarunt, uti ex v. 18 colligitur. Lucas ergo, an– ticipando, dicit id quod fecerunt pastores, postquam reversi sunt ad suos collegas vel ad civitatem: d i v u 1 g a r u n t . apud eos id quod ipsis dictum fuerat, et omnia guae viderant. - Pastores fuerunt primi Apostoli nati Salvatoris. v. 18 - Omnes qui eos audierunt; admirabantur de his quae ipsi narrabant: (Vulgata dicit; «mirati sunt: et de his... » - Conjunctio « et» a textu graeco exsulans, sententiam potius impedit quam adju– vat). Sed dum alii tantummodo admirabantur super his quae dice– bantur a pastoribus, v. 19 - Maria conservabat omnia 24. (Animadvertas velim discrimen ínter aor. e&ixúµixo-ixv =admirado breviter durans, et imperf. o-uve-.~peL =permanens recordatio, jugis memoria) - Maria omnia recondebat, velut in thesauro reponebat, suo tempore cum Apostolis et aliis com– municanda et in lucem proferenda: eaque non solum singillatim per– pendebat, sed alía aliis conferebat; quo fiebat, ut elarius ea videret, 23 Verbum yvwpl~w utrumque significat; et « notum facio », et « cognosco ». In hoc tamen loco videtur praeferenda prima significatio, a) quia statim subjungitur v. 18; « Et omnes qui audierunt, sel. pastores rem divulgantes; b) quia est prior et nativa vis hujus verbi; dum significatio cognoscendi est derivata et secundaria. 24 Simile quid dicitur de Jacob somnia Joseph filii sui considerante: Gen. 37, l1 ; (in versione LXX).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz