BCCCAP00000000000000000000544
120 HISTORIA INFANTIAE Hic usus vocis « primogenitus » pro « unigenitus » confirmatur etiam ex antiquis documentis: detecta est a. 1922 ad Tell-el-Jehoudieh in Aegypto inscriptio quaedam, in qua mulier, nomine Arsinoes, in par– tu primi filii mortua, vocat eum in epitaphio filium primogenitum= 1tpw"t"o"t"6xou µs: "t"Éxvou •• .1 4 • - Ergo appellatio « primogeniti » nullo modo officit perpetuae virginitati Mariae. - « E t p a n n i s e u m i n v o 1 v i t , e t r e e 1 i n a v i t e u m i n p r a e s e p i o »: potest hoc sumi tamquam indicium partus sine dolore, quia ipsa mater omnia peragit erga infantulum suum; sed evangelista voluit directe arcere ah ortu Jesu omnem indiscretam curiositatem, et quamlibet, etiam naturalem, indecentiam; Maria sola sufficit ad omnia: « nulla ibi ob– stetrix, nulla muliercularum sedulitas intercessit; ipsa pannis involvit infantem; ipsa et mater et obstetrix fuit » is. His vehementer dictis, videtur HIERONYMUS respicere Protoev. Jacobi (aliaque apocrypha evan– gelia Infantiae), quod asserit obstetricem interfuisse Christi nativitati, et Mariae virginitatem sacrílega curiositate comprobatam, testatam fuisse. - « itv cp&."t"VTJ » est praesepium, ubi animalia cibum capiunt. Ibi redinatus est Jesus super paleas, vel foenum ab animalibus relictum. Quamvis Lucas, adeo parcus in adjunctis haud necessariis describendis, nihil dicat de animalibus ad speluncam pernoctantibus, pietas christiana ah antiquissimis temporibus ea ibi adfuisse putavit: res profecto omnino natu– ralis et credibilis. - Determinatio illorum animalium facta est ex Is. I, 3: « Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui »; itemque ex Hab. 3, 2 (juxta LXX et Vet. Lat.): « In medio duorum animalium innotesceris ». - Non tantum apocrypha evangelia (v. gr. Pseudo-Mat– thaeus), sed et Patres nonnulli (ORIGENES, HrERONYMUS, PETRUS CHRYSO– LOGUS, &.), necnon veterum coemeteriorum christianorum picturae 16, haec verba ad Christi nativitatem, allegorice, ut patet, accommodant. « Q u i a n o n e r a t e i s 1 o e u s i n d i v e r s o r i o »: eis= cxu"t"o'i:c;, cum quadam emphasi notatur, quasi ad indicandam eorum paupertatem, quae despectum generabat. - Probabile est ipsos pri– mum quaesivisse hospitium apud incolas bethlehemitas; sed non in– venientes, diverterunt ad katalyma, ubi cum ipsis locus, saltem con– veniens, non esset, in speluncam quamdam Josepho notam sese rece– perunt. 14 Cfr. J. BAPT. FREY, La signification du terme n-¡i0-.6-.0Ko~ d'apres une inscription juive: in Biblica, 11 (1930), pp. 373-90. 1s Cfr. Adv. Helvidium, P. L., 23, 192. 16 Cfr. J. WrLPERT, Le pitture de/le catacombe romane, 1, 187.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz