BCCCAP00000000000000000000544
NATIVJTAS CHRISTI: LC. 2, 1-14 119 3° - Christus nascitur e Maria Virgine (2, 6. 7). - Summum fac– tuni historiae tali simplicitate narratur, ut vel ipsa narratio sit pro nobis lectio humilitatis 11. v. 6 - « Factum est autem », non casu, sed divina Providentia ita disponente, « d u m e s s e n t i b i »; igitur non est necesse poner.e partum Mariae, statim ac pervenerunt, prima nocte qua fuerunt in Bethlehem, contigisse; sed potuit id esse post aliquos dies, forsitan postquam negotium census jam absolverant: « i m p 1e ti s u n t di e s u t p a r e r e t »; dies illi designant imprimís tempus e physiologica lege necessarium; sed etiam tempus illud, quod sensu profundo di– citur a Paulo « plenitudo temporis, -ro nA~pwµot -roü xp6vou » (Gal. 4, 4). Ex collatione utriusque hujus loci, et Apostoli et Evangelistae, clarissime apparet eumdem Christum esse et Filium Dei, et _filium Vir– ginis: « Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere ». « E t p e p e r i t f i 1i u m s u u 111 p r i m o g e n i t u m »: pepe– rit sine dolore, quia dolores partus sunt Evae impositi in poenam pec– q.ti , a quo Maria alienissima erat. Partus fuit, sicut conceptus, virgi– neus: hoc est de fide, in traditione Patrum constanter assertum 12; ipsis familiaris est comparatio ínter Christi nativitatem et resurrectio– nem: sicut Christus redivivus, non amoto lapide et intactis sigillis quae eum obsignabant, exivit de monumento, ita sigillo virginitatis illaeso, exivit ex utero matris. - Lucas indicat qualitatem filii primo– geniti, quia narraturus est ejus oblationem in templo, quae solum pro primogenitis erat praescripta. Ex hoc verbo petitur difficultas a Rationalistis contra virgini– tatem Mariae post partum: at immerito; siquidem primogenitus ille est, ante quem nullus, non tantum ille post quem alii. - Neque alienum est ab usu bíblico hic modus loquendi; v. gr. in I Par. 23, 17 :filius qui certe est unicus, vocatur primus; quamvis statim subjungat, « et non erant Eliezer filii alii » 13. 11 AuGUSTINus, Sermo XVIII. 12 Cfr. HURTER, Theologíae dogm. compendíum, 2, thesis CLXV, pp. 515-25. 13 Ita saltem bene ad sensum latinus interpres; quamvis in hebr. habetur harrosch, et in gr. &.pxwv = caput vel prínceps: in casu tamen, cum agatur de filio unico, idem erat primus qui prínceps. Et in aliis vv. ejusdem cap., cnm plures sunt filii, numeras ordinales (primus, secundus, tertius, etc.) ex serie po11it; unde patet voci harrosch, suffici 11011 solum sensum « pri11cipis », sed et «primi ». Ceterum, de jure ordinario, principatus competebat primogenito, 11isi ob aliquam culpam eo privad mereretur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz