BCCCAP00000000000000000000544
NATIVITAS CHRISTI: LC. 2, 1-14 117 v. 2 - Haec descriptio vocatur «prima», relate ad aliam, quae a. 5° vel 6° post Christum facta est, in qua habita est seditio Judae Ga- ' lilaei (Act. 5, 36 sq.): prima quoque in illa serie censuum singulis 14 annis, de quibus testantur papyri aegyptiacae 7. - Aliqui, ínter quos P. LAGRANGE, interpretantur 1tpúl1:1J sensu comparativi 1tp<.u1:Épix; et hunc sensum textui affingunt: «Haec descriptio facta est antequam Quiri– nius esset praeses Syriae » 8. Ita facili negotio expediretur praecipua difficultas contra valorem historicum hujus narrationis Lucanae, quae, uti notum est, in eo consistit, quod Quirinius non fuit praeses Syriae nisi post mortem Herodis. At non semper solutio facilis, est solutio vera. Sunt alii modi respondendi huic difficultati. - Quod attinet ad interpretationem «prote >>·-protera, dico quod si grammatica solum inspiciatur, possibilis est; contextu autem inspecto, probabilitate de– stituitur: nam esset modus parum aptus, ne dicam omnino ineptos, ad designandum tempus nativitatis Christi. «Descriptio... Jacta esta praesíde Syriae, Cyrino »: ita Vulgata pa– rum accurate. Textus graecus melius verteretur: «Descriptio facta est, dum Quirinius in Syria potestatem vel ducatum exercebat ». Igitur, nec vocatur praeses, nec dicitur censum ab ipso esse factum: verbum graecum ~yi::µovi::úi::w indicat gubernare in genere, et dicitur maxime de duce exercitus: eodem verbo notatur imperium Tiberii (Le. 3, 1), et praesidentia Pilati (ibídem, et in historia Passionis). - Probabiliter · census factus est sub praeside Sentio Saturnino, uti dicit TERTULLIA– NUS ad romana archivia provocans, sed sub tutela et custodia Publii Sulpicii Quirinii, praefecti militum, qui auctoritate militari suprema potiebatur in Syria illo circiter tempore, prout ex inscriptione ad An– tiochiam Pisidiae (1912), et ex alia, paulo post, prope eamdem urbem inventa, constat. Occasione census, facili modo tumultus in Provin– ciis, Romae jugum aegre ferentibus, oriebantur (cfr. Act. 5, 36 sq.). - Ideo Imperator, ad tumultus forte oborituros compescendos, prae– fecit Syriae, ut praesidem in negotio census adjuvaret, P. S. Quirinium, qui ob res gestas militares clarus evaserat, praesertim in Homonaden– siurn rebellione sedanda 9. - Palaestina, ut notum est, partem pro– vinciae imperatoriae Syriae efformabat. 7 Cfr. J. O'RoURKE, S. J., Census Quírinii, in Vb. Dní. 1 (1921); pp. 206-11. 8 Ou en est la question du recensement de Quirinius?, Rev. bibl. (nouv. sér.) 8, (1911), pp. 60-84. 9 Cfr. inscriptionem Tiburtinam, a. 1764 detectam, et in Musaeo Lateranensi asservatam; ítem TACITUM, Annales, 3, 48; et STRABONEM, Geographia, XII, 6, 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz