BCCCAP00000000000000000000544

.1 108 EVANGELIUM INFANTJAE authenticum est. Alii eum habent etiam in hoc loco Mt. ut genuinum (HETZENAUER), quia pro se bonas habet auctoritates, praesertim Vul– gat. et Peschit. - Fatendum est contextum non exigere in Mt., ut notetur illa qualitas primogeniti, sicut in Le. qui narraturus erat ejus oblationem in templo, quae solum pro primogenitis erat praescripta. B) Adjuncta narrationis. - a) P e r s o n a e : aa) J o s e p h , qui vocatur «ju s tus» (v. 19), h. e. legem integre observans, et «vi r M a r i a e », sive adhuc sponsus ejus, sive jam maritus; et « f i 1 i u s D a vid», (v. 20), h. e. a David originem trahens, sicut ex praece– denti stemmate constat (Mt. I, 1-17), eamque, ut verus Mariae co– njux, Christo publíce communicans. - bb) Mari a, quae vocatur et desponsata (v. 18), et conjux (v. 20), et in omni casu, virgo, in allega– tione Is. 7, 14 (Mt. I, 23). - ce) Angelus qui mysterium revelat, et qui inducitur nomine «angelus Domitú », locutione desumpta ex V. T. = male'ak-]ahwéh. - Probabiliter intelligendus erit ídem Gabriel, qui Mariae nuntiaverat, et qui merito vocatur « Angelus Incarnationis ». b) T e m p u s: aliquot menses post conceptionem Christi in sinu Mariae, cum in ea signa graviditatis indubia jam conspiciebantur; pau– lo post reditum Mariae e domo Elisabeth (quarto mense praegnatio– nis): et tempore nocturno. e) Lo e u s: in domo Joseph, sive ante, sive post celebrationem nuptiarum. C) Divisio in tres partes; a) Anxietas S. Joseph (vv. 18, 19); b) re– velatio mysterii (vv. 20, 21); e) evangelista testatur connexionem hujus facti cum prophetiis, et Josephi oboedientiam, atque ejus cum Maria castissimam vitam (vv. 22-25). D) Explícatio textus. - v. 18 - «Christi autem generatio sic erat », Evangelista vult explicare modum suum loquendi de Christo in genealogía superius posita (v. 16). Cum Joseph ultimo loco posuerit, illum quidem ligans cum Maria tamquam sponsum, non vero cum Jesu tamquam patrem, explicanda manebat pars Joseph in opere In– carnationis, et vera Jesu generatio. - Incipit igitur sic: - <cQuod attinet generationem Christi, in hunc modum se habuit ». « Cum esset desponsata... Maria Joseph ». - Quomodo intelligenda est vox despon– sata: - Numquam fuit interpretum consensus in hac quaestione. Pa– tres diversimode eam solvunt: HIERONYMUS, CHRYSOSTOMUS, alii, de nupta; HrLARIUS, et alii de sponsa promissa intelligunt: Scholastici et

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz