BCCCAP00000000000000000000544

106 EVANGELIUM INFANTIAE Deus; = juravit quod daret se nobis; sed exprimunt potius materiam sive obiectum iuramenti divini; pendet directe, grammaticaliter ah wµocrev; sed quoad sensum conjungitur cum omnibus versibus prae– cedentibus, et indicat finem quem Deus intendit in missione Salva– toris, np. dare nobis facultatem serviendi ei, eum colendi modo digno... Pars altera. (vv. 76-79) - Zacharias, quasi respondens admirationi et verbis illorum qui dicebant: « Quis putas, puer iste eriu » (v. 66), ad filiolum suum convertitur, et dicit eum vocatum iri Prophetam Altissimi; quod et Christus comprobavit, vocans Joannem « prophe– tam et plusquam prophetam » (Mt. 11, 9), i. e. superiorem aliis pro– phetis, eo quod Messiam non a longe, sicut illi, salutavit et praemon– stravit, sed dígito suo praesentem turbis indicavit (Jo. I, 29. 36). - Munus Joannis erit viam Domino praeparare (v. 76); hoc vero prae– stabit, instruens populum scientia verae salutis, quae incipit per ·re– missionem peccatorum. Rem demonstravit eventus; nam Joannes po– pulum praeparavit, exhortans illum ad paenitentiam, quae est prima condicio remissionis peccatorum, ad quam excitandam baptismo pae– nitentiae omnes intingebat. - Liberatio igitur quam Joannes prae– dicabit, et salus quam populis nuntiare debet, non est ordinis politici, sed omnino spiritualis et religiosi (v. 77). - Haec salus quae nobis offertur, provenit ex visceribus 41 misericordiae Dei, seu quod ídem est, ex tenerrima Dei compassione erga nos, qua permotus, visitabit nos 42 in densissimis ignorantiae et peccati tenebris iacentes, et tamquam S o 1 O r i e n s , ab alto caelo descendens, discissis tenebris, luce per– fundet viam nostram, per quam gressus nostros diriget ad pacem et salutem messianicam; quac, ut supra dixit (v. 75), in veri Dei cogni– tione et cultu, vitaeque sanctitate consistit (vv. 78, 79). - 'Avot't'OA~ =plaga orientalis; dicitur metonymice de sidere, vel de Sale qui ex 41 Víscera, crrtAIX"fX'loc, sunt viscera nobilia, np. cor, pulmones, hepar, iecur, etc: dum pro intestinis est verbum -roc ltvn:poc. 42 Vulgata legit visitavit, et similiter Vet. lat.; ínter PP. lRENAEUS et pauci alii; itemque graeci codd. A C D habent aoristum &m:crxé(j¡oc-ro. Alii tamen codd graeci, B. Sinait., syrosin., versiones quoque peschitta, copt., armen., etc., habent futurum &mcrxé(j¡e:-roci = visitabit: quae lectio in edit. critic. *WESCOTT-*HoRT, *NESTLE, MERX, et in nova versione Psalterii cum canticis Breviarii retinetur, et a non paucis interpretibus, ut LAGRANGE, HuBY-VALENSIN, etc. praefertur: a) quia est lectio diffi– cilior (aoristus posset explicari per harmonizationem cum v. 68); b) quia est contex– tui conformior; redemptio enim, quae in priori parte (vv. 68-75) considerabatur ut praeterita, quia jam incepta; in altera (vv. 67-79), cum describatur munus Praecur– soris, necessario consideratur ut futura.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz