BCCCAP00000000000000000000544

104 EVANGELIUM INFANTIAE Mohel et alii volebant imponere puero nomen patris sui, Zacha– rias; jamque nomen pronuntiabant (zx&Aouv = imperf. inchoat. vel co– natus). At Elisabeth, de mandato angeli per virum suum aut alío modo edocta, vehementer eis restitit, dicens: « N e q u a q u a m , s e d v o - c a b i t u r J o a n n e s ». Nolentes autem acquiescere, eo quod illud nomen esset inusitatum in tota cognatione, per nutus exqtúsierunt sententiam patris; qui postu– lans pugillarem (h. e. tabellam ligneam cera superinductam, in qua stylo ferreo acuto incidebatur scriptura), scripsit haec verba: « J o a n - n e s e s t n o m en e j u s ». - Et omnes magna admiratione reple– ti propter hanc utriusque parentis concordem sententiam, timore etiam sacro correpti sunt, cum audierunt Zachariam, a novem mensibus mutum, aperto ore et soluto vinculo linguae ejus Deum laudare. - Fama horum divulgata est per universam regionem montanamJudaeae, et omnes haec audientes posuerunt in corde suo, i. e. cogitabant intra se, et mutuo colloquebantur: « Qualis erit puer iste, cujus tam mira primordia conspicimus? ». Et evangelista subdit admirationis illius et spei, qua magna pro futuro de puero illo sibi. pollicebantut, funda– mentum: siquidem manus Domini erat cum illo; favor divinus miro mo– do circa illum se ostendebat. (vv. 59-66). Pars Altera. - C anti e u m «BEN E DI e T u s » (vv. 67-79). Zacharias, repletus Spiritu Sancto, prophetavit, h. e. carmen hoc sacrum magno spiritus fervore ebullivit. Obvia est Cantici in duas partes divisio: prima (vv. 68-75), in qua Zacharias loquitur de Christo; et altera (vv. 76-79), in qua ad filium suum conversus munus Praecursoris describit. v. 68 - Zacharias benedicit Deum, quia visitavit in bonum (h. e. misericordia ductus) populum suum, et redemit, liberavit eum a cap– tivitate (peccati, daemonis). - Acclamatio « Benedictus Dominus Deus Israel», frequens in Psalmis recurrit 37. v. 69 - Dicitur quomodo Deus peregerit illam redemptionem vel liberationem populi sui; per missionem np. Salvatoris potentissimi, filii David: hoc namque sibi vult cornu salutis, metaphora ducta ah animalibus cornutis 38, quae totum fere robur in cornibus habent. Abstractum « salus » ponitur pro concreto « Salvator »: suscitat proinde 37 Cfr. Ps. 40, 14; 71, 18; 88, 53; 105, 48. 38 Cornu, symbolum fortitudinis Dei Salvatoris; cfr. Habacuc 3, 4. 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz