BCCCAP00000000000000000000544
\\ VISITATIO MARIAE 101 gr. &1to 't'ou vuv = ex hoc nunc, ex hoc momento 35; terminus a quo, est salutatio Elisabeth, quam toties quotidie repetit Ecclesia, et usque in finem saeculorum usurpabit: « Benedicta tu inter mulieres, et be– nedictus fructus ventris tui»; vv. 49-50 - «Magna» quae Omnipotens (ó Mvoc't'oc;) fecit in Ma– ria, sunt ipsum opus Incarnationis in ea peractum, dignitas materni– tatis divinae cum honore virginitatis, in quo « nec primam similem visa ést, nec habere sequentei:n » (Offic. Nativ. Dni; 2ª ant. ad Laud.). - Notatu di.gnum est anacoluthon quod sequi.tur; « et sanctum nomen ejus, et misericordia ejus... »; sensus verborum hic est: « fecit mihi magna qui. potens est, et cuíus nomen est sanctum, cujusque misericordia a progenie in progenies super ti.mentes eum ». In hebr., ut MALDO– NATUS in hunc locum notat, unum relativum pro altero poni. solet, i. e. pronomen personale, quod ad subjectum refertur, pro vero re– lativo pronomine poni solet. v. 51 - « Fecit potentiam in brachío suo »; est a n t h ropo mor - p h i s m u s usitatus cum sermo est de Deo se accingente ad hostes suos debellandos. - « Dispersit » (gr. aie:crx6pmcre:v), tamquam pulve– rem a vento raptum ad nihilum reduxit. - « Superbos mente cordis sui » Haec sententia in textu latino aequivoca, ex graeco definitur: non est accipiendum ita: « Deus, mente cordis sui., = sola cogitatione, di– sperdit superbos »; vel « Deus ejicit superbos a mente et ·corde suo », quasi de ipsis non cogitans, illosque odio habens: sed illud « cordis sui. » refertur simul cum « mente » ad « superbos », qui np. tales sunt in cogitationibus et desideriis suis. - Ad cujus intelligentiam sufficit meminisse in Psychologia hebraeorum cor esse non tantummodo se– dem affectuum, sed etiam cogitationum; cor habetur tamquam sedes et centrum vitae intellectualis; et quidqui.d alias memoriae, menti, in– tellectui. adscribí solet, dic~tlj!I saepe de corde: ita, cor cogitat, est sa- · piens, prudens, recordatnr; méditatur, etc. etc.; ideo saepe pro mente vel intellectu ponitur, vel simul cum ipsis, ut in praesenti loco (Le. I, 51): quasi synoni.ma sunt, et locutionem compositam efficiunt, ad emphatice enuntiandam ruinam superborum; sítnuf cum superbis eorum cogitationibus. ·· · v. 52 - « D e p o s u i t p o tente s de s e de». Potentes seu dynastas, in potentia sua gloriantes, eaqú.e ad injustitiam abutentes, e throno deturbavit; dum humiles in Deo confidentes, sublimavit. 35 Cfr. 2 Cor. 5, 16, ubi &n-o ,oi3 vuv .vertitur ut hic: ex hoc. Item Act. 18, 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz