BCCCAP00000000000000000000544
100 EVANGELIUM INFANTIAE Dorninus ipsam, humilem ac vilem ejus ancillam, tanto honore dig– natus est, ut opus vere magnum, in quo Ejus potentia et sanctitas {et misericordia) mirabiliter splendent, in ipsa complere voluerit: ex quo fiet ut omnes generationes beatam eam sint praedicaturae. Altera pars (vv. 50-53) exaltat Dei misericordiam Ejusque omni– moda:m independentiam in opere Incarnationis: in ·eo perficiendo, non modo nihil petit Deus a sapientia, potentia, divitiis hominum, sed insuper haec omnia condemnat, quia opposita Ipsi, cuí solí deben– tur, quique potentiam suam manifestare vult, misericordiam exhi– bendo erga simplices, humiles et pauperes. Tertia pars (vv. 54-55) Dei fidelítatem omnino commendat; ex ea enim fluit misericordia Ejus erga populum suum dilectum, cui saepe / per Patriarchas ·et prophetas proí:niserat Salvatorem, qui eum eriperet a malis spiritualibus, a captivitate peccati. - Ecce nunc, Dominus, memor illarum promissionum, mittit Filium suum, (quem appellari vult Jesum seu Salvatorem), ut populum suum in extrema miseria ja– centem manu apprehendat et erigat. Post hanc idearum successionem exhibitam, pauca animadvertere sufficiat ad pleniorem Cantici intelligentiam. vv. 46-47 - Habetur parallelismus synonimus. « Anima et spíritus >> non servant in hoc loco technicam illam distinctionem, quam penes S. Paulum habcre solent; (h. e. 41ux.~ = «anima»= sedes affectuum et motuum sensibilium, vel etiam animus hominis viribus solum na– turalibus relictus; et 1 tVe:uµ.ix «spiritus » = pars animae superior, sedes intelligentiae et amoris, vel anima Spiritus Sancti gratia ornata): sed sunt locutiones fere synonimae, ad indicandam animam per opposi– tionem ad corpus, vel quod omnia quae sunt in Maria glorificant Dominum, in Dei laudem impenduntur: eodem sensu ac in Ps. 102, 1 dicitur: «Benedic anima mea Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto Ejus ». «In Deo, salutari meo » idem est ac «in Deo, Salvatore meo >>, ut ciare ex graeco apparet; in Deo, auctore salutis meae. v. 48 - «res pe xi t ». Dicitur Deum respicere, vel ex alto se inclinare versus illum in quo sibi complacet, et cui beneficia praestat. Ipse, excelsus qui est, humilia (i. e. humiles) respicit (Ps. 137, 6): ideo « respexit humilitatem, vilitatem ancillae suae ». - Nunc Maria edit prophetiam, quam inducit solemniter per «idou = ecce »: « ex hoc it
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz