BCCCAP00000000000000000000544

VISITATIO MARIAE 99 v. 45 - Eam proinde beatam appellat, quia fidem plenam verbis angeli adhibuit. - Hic versus in textu graeco ponitur in t e r t i a persona = (« Beata quae credidit... perficientur... quae dicta sunt ei a Domino»), ac si illa verba pronuntiasset Elisabeth in exstasim rapta, quin adverteret Mariam esse praesentem: Vulgata latina secundam per– sonam adhibet, bene applicans illa verba specietenus generalia, Mariae, ad quam, licet in tertia persona loquens, sese refert Elisabeth. - Illud « 15-n » = quoniam, potest duobus modis intelligi: vel de praemio Mariae ob ejus fidem, (Beata quae credidisti; nam profecto perficientur...); vel de objecto fidei Mariae (« credidisti quod perficerentur... »). Hoc alterum multo est probabilius, nam pars praecipua illius praemii np. Incarnatío Verbí, non erat perficíenda, sed jam perfecta erat. 'Intentío Elisabeth indubia est laudare, extollere fidem Mariae; haec vero fides in eo maxime enituit, quod omnia quae ei a Deo per angelum dicta sunt, vera esse credidit; et quamvis adeo magna et vires naturales atque humanum captum excedentia essent, nihil haesitavit, sed firmis– sime credidit omnia suo tempore impletum iri. Nota. - Ex vv. 41-43 jure deducunt theologi Christum dare gra– tiam hominibus per Mariam : unde eam vocare licet gratiae Mediatricem. b) Canticum «MAGNIFICAT »: vv. 46-55 - Maria tam magnifico praeconio laudata, in Deum laudes refundit, cui solí omnis gloria, laus et honor debetur. - «Magníficat» est canticum laudis et gratia– rum actionis propter opus Incarnationis 34. - Auctores, cum de di– visione Cantici agitur, in diversas abeunt sententias; est quaestio certe secundaria, in cujus definitionem non parum influit judicium subjec– tivum uniuscujusque, cum leges poeseos hebraicae, quod ad metricam attinet, minime cum certitudine cognoscantur. - Hac igitur quae– stione seposita, apta videtur divisio cantici in tres partes, pro triplici coetu personarum quae in eo considerantur: vdl. Maria Deum laudat de opere Incarnationis, quod considerat: a) relate ad seipsam (vv. 46- 49); b) relate ad omnes homines in genere (vv. 50-53); e) relate ad Israel in specie (vv. 54. 55). Prima pars (vv. 46-49) : Opus Incarnationis praebet Mariae mate– riam laudis divinae, et motivum superabundantis gaudii, eo quod 34 Pulchre a P. ZORELL Canticum Mariae dicitur « hymnorum Veteris Testamen– ti felix clausula, carminum Novi Testamenti beatum initium ». (Vb. D.ni , 2 (1922); pp. 194-98).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz