BCCCAP00000000000000000000544
98 EVANGELIUM INFANTIAE muniore sententia Patrum et theologorum, fuit exsultatio ex cognitione praesentiae D~mini Jesu in utero Mariae; quae sententia est textui om– nino conformis: nam Elisabeth dicit infantem exsultasse in gaudio == ¾v &.ycxAAt&cret: gaudium autem supponit cognitionem objecti. Ex– sultatio corpusculi fuit ex redundantia gaudii in mente concepti ex cognitione Jesu praesentis: neque necesse est ponere cognitioncm istam et gaudium inde emanans, ex tune in Joanne habitualiter permansisse, sed potuit ei transeunter tantum concedi, sicut v. gr. spiritus prophe– tiae concedebatur prophetis. - Neque immerito asseres, communem Patrum sententiam sequens, illo momento adimpletam esse promis– sionem Archangeli Gabrielis (1, 15), et filium, sicut expresse dicitur de matre, repletum fuisse Spiritu Sancto, et gratia sanctificante, pec– catum originale auferente, ornatum fuisse: imo, ut dicit S. AMBROSIUS, repletio matris contigit ex repletione filii, eamque secuta est: « non prius mater repleta quam filius; sed cum filius esset repletus, replevit et matrem » (In Lucam) 33. vv. 42-45. - Elisabeth salutationi Mariae respondet, et eam magnis laudibus celebrat. - De mysterio Incarnationis a Spiritu Sancto edocta, praedicat Mariam omnium mulierum beatissimam, et Matrem Do– mini sui, quem ut fructum benedictum, in suo utero portat. - Eli– sabeth, vocans filium Mariae « Kúptoc; = Dominum », argumentum nobis suppeditat de Ejus divinitate: nam hoc nomine et Jahwéh et ejus filius (Messias) designabatur (cfr. Ps. 109, 1 ss. coll. Ps. 2, 7). - Certe, quod infans nondum natus vocetur « Kyrios = Dominus », est ornnino inexplicabile, si Elisabeth non vult dicere infantem illum esse Deum. v. 43 - Hanc Mariae dignitatem agnoscens Elisabeth, admiratur ,quod ad ipsam dignata sit venire « Mater Domini sui »: sicut pastea, Joannes se humilians coram Jesu, dicebat: « Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?» (Mt. 3, 14); sic mater ejus coram nutre Jesu se humiliat, dicens: « Unde hoc rnihi... »; quibus operibus potui tantum honorem mereri, ut mater Domini mei veniat ad me? v. 44 - Ex effectu ostendit Elisabeth Mariae non sine causa eam appellasse Matrem Domini: vox enim ejus satis fuit ad illam mirabilem filii exsultationem efficiendam. 33 De sententia S. AuGUSTINI circa hanc Joannis exsultationem cognitione carentem, cfr. KNAB. Comm. in Le. p. 81.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz