BCCCAP00000000000000000000544

ANNUNTIATIO MARIAE 95 et subjectionem Dei voluntad; quam Mariae oboedientiam opponunt Patres inoboedientiae Evae, et dicunt fuisse pro nobis fontem omnium bonorum, sicut Evae inoboedientia fuit origo omnium malorum: e) suam ardentissimam caritatem, tum erga Deum, cui maxima gloria oritura erat ex opere Incarnationis, tum erga homines, quorum salus aeterna ex eodem opere pendebat. - Statim ac Maria verba consensus pronuntiavit, impletum est illud Jo. 1, 14 « et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis »; et, ut Ecclesia canit: (Hymnus ad Laudes, in festo Nat. Domini) « Domus pudici pectoris Templum repente fit Dei, Intacta nesciens virum Concepit alvo ~ilium ». « E t d i s e e s s i t a b e a A n g e 1u s » . -- Postquam Ver– bum in sinu Virginis incarnatum reverenter adoravit, implens id quod Paulus dicit (Hebr. 1, 6) 28, Angelus reversus est ad regem suum, le– gatione feliciter completa. § 3 - VISITATIO BEATAE MARIAE VIRGINIS (Le. 1, 39-56) A) Textus. - a) in v. 42 aliqui codd. loco q¡c,¡v:¡j = voce; legunt xpi:xuy?í = clamare: ita *NESTLE, MERK, LAGRANGE, qui dicit lectio– nem xpi:xuy?í esse antiquiorem, tametsi minori numero codicum com– probetur. - b) in v. 46 quaestio est, utrum nomen «Maria» sit ge– nuinum. - Brevem historiam quaestionis vide apud LAGR., (l. cit.). - Ad criticam textualem quod attinet, res est plene definita 29 : nam nonnisi tres codd. Vet. lat., minusculi; sel. Vercellensis (a), saec. IV/V; Veronensis (b), saec. V; Rhedigerianus (D saec. VII/VIII: et inter Pa– tres, S. CYRILLUS HIEROS. (dubie), et S. NICETAS, (Episcopus Reme– sianae in Dacia, sub finem saec. IV), tribuunt «Magníficat», non B. M. Virgini, sed Stae. Elisabeth. At, contra stant omnes codd. textus graeci, et omnes versiones; atque Patres cum graeci tum latini, « Ma– gníficat» in ore Mariae ponunt. - His rationibus externis pondus ad- 28 Juxta eos saltem, qui metathesim verborum « Et iterum, cum introducit... >>, admittentes, intelligitur de primo Christi ingressu in mundum per Incarnationem. - Alii tamen, ordinem verborum « Et cum iterum introducit... », immutatum reti– nentes, de secundo Christi adventu ad judicium illa verba intelligere malunt. 29 « Au point de vue de la critique textuelle, la question est tranchée ». LAGRAN– GE in h. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz