BCCCAP00000000000000000000544
94 EVANGELIUM INFANTIAE vv. 36-37: M aria si g n u m non p e ti tu m a c c i - p i t , tamquam pignus veritatis et adimpletionis illarum rerum quae ei fuerant nuntiatae. - Sicut sterilis et aetate provecta, virtute divina conceperat, ita etiam virgo, eadem virtute divina cooperante, conci– pere poterit; nihil enim est impossibile apud Deum. - « onme ver– bum » = nriv ~'Yjµ.a, sicut hebr. « kol-d•bar », idem est ac « nulla res» « nihil » 25. - Elisabeth dicitur « cognata Mariae »; non constat vero quo gradu propinquitatis copularentur. Duplici modo esse potuit: aut quod aliquis e tribu Juda et familia David nupserit cuidam uxori e familia Aaron sen tribu Levi, ex quo conjugio nata fuerit Elisabeth, aut e converso. S. AuGUSTINUS putat Mariam t.um ex stirpe davidica (per patrem), tum ex stirpe levítica (per matrero) provenire; ideoque Christum habere in se et regalero et sacerdotalem sanguinem 2 6. Cog– natio Mariae et Elisabeth inde proveniret, quod pater Elisabeth erat ex tribu Levi (cfr. Le. 1, 5), sicut alteruter parentum Mariae (puta ejus mater). - Alii putant hanc cognationem inde solum derivari, quod mater Elisabeth erat oriunda e tribu Juda (MALDONAT., HETZE– NAUER, PowER, &), ideoque nihil posse concludi pro origine Christi e stirpe sacerdotali. Haec sententia melius explicat modum loquendi N. T. de Christo: nulla in eo invenitur allusio ad originem leviticam Jesu, quinimmo ejus origo davidica seu judaica (e tribu Juda) videtur opponi a Paulo in Epist. ad Hebr. 7, 13 ss. continuationi sacerdotii levitici 2 7. v. 38 - M aria e o ns en s u m p rae b et . - Cum vidit Maria voluntatem Dei esse ut Mater Verbi efficeretur, et quidem vo– luntatem Dei adeo esse firmam, ut non detrectaret suam extraordina– riam operationem, ita ut virginitati eius corona maternitatis adderetur; ipsa consensum praebuit, verbis, quae ostendunt; a) suam profundis– simam humilitatem, cum se ancillam Dei vocet, nec summae dignitatis sibi collatae mentionem faciat; b) suam promptissimam oboedientiam 25 Le. 1, 27: oóx. &8uvoc:t-Í¡cre:: Tt()(ptX -roü 0eoü TtOÍV P1Í!1-°', cfr. Gen. 18, 14 idem axioma, in eodem. negocio conceptus sterilis et senis Sarae: M~ &8uv°'-re:¡; Tt()(ptX -r<T> 0e0 p1jµ°'; quod Vulgata reddit: «Numquid Deo quidquam est diffidle? »: ubi iuvat adno– tare, a) in Gen. Tt()(ptX -r<T> 0e0, in Le. Tt()(ptX -roü 0e:oü; b) in Gen. respicitur solum casus Sarae p1jµ°': dum in Le. axioma est generale, Ttoív P1Í11-°' = nihil est Deo impos– sibile; ergo neque hoc particulare de quo agitur; e) in Gen. interpres latinus reddi– dit gr. &8uv()(-re;¡;v, uti interdum facit, per «difficile esse », in Le. servat nativam verbi significationem, « impossibile esse ». 26 Cfr. De consensu Evangelist. II, 2, 4; (M. L., 34; 1072). 27 Idem putat LAGRANGE, Évangile selon St. Luc.; p. 37 sq.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz