BCCCAP00000000000000000000544

ANNUNTIATIO MARIAE 93 CYR111us Arnx., ERASMUS, Esnus, MALDONATUS, C. A LAPIDE, KNA– BENB., FILLION, DuRAND, BARDENHEWER; et est punctuatio Vulgatae 2 2. 2) « Quod nascetur, (ex te), sanctum vocabitur, Filius Dei» (PowER, MÉDEBIÉLLE, alii). 3) «Quod nascetur (ex te), sanctum (erit), voca– bitur Filius Dei». (LAGRANGE). - Primus modus videtur tribuere nomen « Filii Dei » conceptioni de Spiritu Sancto; ac si diceret: «Quia S. Sanctus superveniet in te..., ideo quod nascetur, vocabitur (erit) Filius Dei». - CELLINI 23 hanc lectionem admittit, sed sensu mitigato: «Vocabitur Filius Dei, etiam ex hac ratione, np. quia de S. Sancto conceptus: quae quidem ratio est vera, licet secundaria; (primaria est unio hypostatica) : ita concludit ex éM Xl)(t « ideo· et» 2 4 • Tertius modus addit in textu « erit », et verbum «vocabitur » intel– ligit: = « titulo officiali appellabitur », vel « inter omnes illo nomine cognoscetur 1 >, quod valet utique de titulo «Filius Dei », non vero de « Sanctum »: post « Sanctum » ergo subintelligendum est « erit », et «vocabitur » conjungendum est cum «Filius Dei». - Sed; in hac tertia sententia inducitur in textum aliquod verbum sine necessitate; ideo secundus modus mihi magis probatur. « To yzvvwµzvov » est subjectum, et « &:ywv » est praedicatum verbi «vocabitur; «Filius Dei » autem est appositio epexegetica. - En rationes quae hanc sententiam com– mendant: - a) « -ro yzvvwµ:::vov » absolute stat, ut subjectum; sicut « -ro... y:::wr¡.&ev » in Mt. 1, 20. - b) locutio « sanctus vel sanctum voca– bitur » est expressio biblica quasi consecrata (cfr. Le. 2, 23; Is. 4, 3); ideo voluit Evangelista illam immutatam conservare, quamvis se– quatur aliud praedicatum, praeter «sanctum ». - c) «sanctus» vel « sanctus Dei » est appellatio quae datur Christo, tamquam titulus mes– sianicus (Le. 4, 34; Me. 1, 24; Jo. 6, 69; &). - Objectio quae fü ex additione «Filius Dei» sine ulla conjunctione, potius favet quam ob– stat huic explicationi. Filius enim Mariae est Filius Dei, non quia ope– ratione S. Sancti in ea ·conceptus est, sed quia a Patre ab aeterno in similitudinem speciei generatus est. Cum igitur sanctitas directe, filiatio autem divina nonnisi indirecte e praemissis concludenda sit, deductio immediata et stricte logica primum exprimitur, deinde tamquam epexegesis, deductio minus stricta et magis honorifica. - Sensus igi– tur est: « Quia Spiritus Sanctus superveniet in te... , ideo quod nascetur ex te, sanctum erit, imo ipsa sanctitas, Filius Dei». (PowER, l. c.). 22 Cfr. HETZENAUER, Biblia sacra Vulg. edit. 23 Il valore del tito/o « Figlio di Dio ». 24 Cfr. RovrnA, in Vb. Dni, 5 (1925), pp. 361-66.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz