BCCCAP00000000000000000000544
92 EVANGELIUM INFANTIAE Maria recte intellexerat vat1cmmm Isaiae, quod mater Messiae, virgo exsistens virgoque permanens, illum conceptura et paritura erat; et simul ex verbis angeli clare intellexit seipsam esse illam virginem, quae mater Messiae eflici debebat. Hanc rectam et claram intellectio– nem postulat Mariae dignitas; vocata est « gratia plena », intime Deo unita, et ab Ipso illustrata: ejus ergo quaestio potest solum referri ad modum quo haec fient; mpdus enim ab Isaia non explicatur, nam neque tanto Vati revelatus fuerat. d) Alterum Angeli colloquíum cum María (vv. 35-38). - Gabriel explicat modum mysterii, (v. 35); signum dat, (v. 36 sq.); Maria consensum praebet (v. 38). v. 35 - Mariae virginitas non patietur detrimentum, quia nullus vir quidquam praestabit ad hanc ineffabilem conceptionem; sed Spi– ritus Sanctus superveniet in eam, ejusque virtute eam foecundabit, modo omnino sancto et puro, absque ullo libidinis aestu. - « Spiritus Sanctus » est parallelus cum « Virtus Altissimi »; et « superveniet » cum « obumbrabit ». - Sermo est de tertia Persona SS. Trinitatis, nam expressio omnino similis habetur in Act. 1, 8 coll. Le. 24, 49, ubi Apostoli dicuntur « virtute ex alto ( = virtus Altissimi) induendi », et haec virtus declaratur esse: « Spiritum Sanctum supervenientem in eos ». - Conceptio Christi et Incarnatio Verbi, uti opus ad extra, communes sunt trium divinarum Personarum; appropriatur tamen Spiritui Sancto, quia incarnatio est maximum opus amoris et boni– tatis Dei erga homines: Spiritus Sanctus autem est amor substantialis Patris et Filii. - « Obumbrabít tíbí »: allusionem includit ad nubem, quae cooperiebat Arcam et propitiatorium, ubi habitabat praesentia Dei in medio populi sui (Ex. 40, 32-36), eam subtrahens conspectibus profanis. Ita Spiritus Sanctus, operatione sua, velut umbra quadam, teget Arcam N. T., Mariam, efformans in Ea Christum, et mysterium diabolo celans. - Humana lingua non poterat usurpare clariora et castiora verba ad mysterium adeo ineffabile proponendum. Tertium membrum hujus versiculi cum praecedentibus conjungitur per particulam «oto», tamquam effectus cum causa, vel consequentiae cum antecedenti: quia Christi conceptio est opus Spiritus Sancti, ideo virginis proles erit etiam sancta, imo, erit ipse Filius Dei 2 1 • Sunt tres modi praecipui coordinandi verba hujus sententiolae; 1) « Quod nascetur (ex te) Sanctum, vocabitur filius Dei». Ita S. 21 Verba Vulgatae ex te vix sunt genuina, in plerisque et melioribus cod.d. grae– cis desunt, et in editionib. criticis omittuntur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz