BCCCAP00000000000000000000544

ANNUNTIATIO MARIAE 91 in praesenti adhibito, sufficienter exprimeret voluntatem virgm1tatis servandae, et simul sese paratam ostenderet, quod attinebat futurum, divinae voluntati sese committere. Igitur, omnino admitti debet, Mariae verba continere saltem pro– positum servandi virginitatem;· piures Patres et interpretes 20 ultra pro– cedunt, et etiam votum ibi contineri dicunt, quia secus verba Mariae nimium proprii propositi amorem contra Dei vohuitatem per ange– lum manifestatam significarent: e contra, si votum emiserat, ratio erat, ut quaereret quomodo illa obligatio coram Deo contracta, posset in posterum adimpleri, cum deberet fieri mater: nam votum est promis– sio quae fü Deo et ah ipso acceptatur, quaeque proinde inducit obli– gationem ex religione, a qua vovens non potest recedere, nisi constet Deum remittere, vel aliud velle: dum propositum est mera voluntas . aliquid faciendi vel omittendi, quae non inducit proprie dictam obli– gationem, nisi .erga semetipsum; a qua ex rationabili causa potest quisque recedere. P. LAGRANGE et BARDENHEWER putant ex solis verbis textus non posse deduci nisi firmum propositum virginitatis: ad votum insuper statuendum, requiri alias considerationes theologicas. - Mariam · habuisse revera tale votum nullus negat catholicorum, et proinde juste celebratur ab Ecclesia ut « Regina virginum », et a Patribus salutatur « vexillifera virginitatis », « antesignana exercitus virginum ». Neque illud, sive votum sive propositum, a Maria factum, aliquam involvit inverosimilitudinem historicam, uti effotiunt Protestantes, quasi traditionibus biblicis et judaicis repugnaret: ascesis enim judaica relate ad continentiam ultimis temporibus multos progressus fecerat; sufficit commemorare sectam Esseniorum, apud quam coelibatus in honore erat, imo in exaggerationem aliqui eorum incidebant, matri– monium ut aliquid malum damnantes, vel saltem ut institutum infe– rioris ordinis contemnentes. Sed contra tale votum posset quis objicere: « Si Maria votum vir– ginitatis emiserat; quomodo statum matrimonii elegit: » - Hanc difficultatem etiam moralistae solvunt, monentes ad essentiam matri– monii solum pertinere jus in corpus mutuo sponsorum consensu tra- . ditum, minime vero usum hujus iuris. - Maria agnovit in Joseph similem animi dispositionem et castitatis amorem, ac proinde libenter consensit conjugio cum eo, etiam ut aliorum importunas petitiones fugeret. (Cfr. LAGRANGE, MÉDEBIÉLLE, l. c.). 20 V. gr. MALDONATUS, in h. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz