BCCCAP00000000000000000000544

90 INFANTIA CHRISTI tii caelestis, sed de conceptione futura, apparet ex v. 38, quo ipsa con– sentit ut :fiat in ea sicut Angelus locutus est: ergo non putabat se jam concep1sse. Juxta CAJETANUM, verba Mariae «vi r u m non e o g no se o», edicunt quod tempore praeterito et praesenti non est factum; nihil vero dicunt pro futuro. Maria ex verbis Angeli deduxit, non quidem se concepisse, sed statim concepturam esse: ac proinde admirans dicit: « virgo sum, hucusque virum non cognosco; quomodo possem sta– tim concipere? ». - At, tune potius quam ou y~vwcrxw debuisset dicere oux ~yvwv = non cognovi ». Et insuper haec sententia facit principale id quod est secundarium: res ipsa, maternitas vdl. virginalis, confun– ditur cum tempore, quo virgo :fiet mater. Verba angeli non tan tempus definire, quam rem ipsam nuntiare intendunt; et Maria interroga– tione sua, de modo reí, h. e. de conciliatione virginitatis suae cum ma– ternitate, potius quam de tempore ejus sollicita est. Ex Mariae responsione, Patres et interpretes fere omnes deducunt eam habuisse propositum manendi virginem: (S. AMBROSIUS et GREG. NAZIANZENUS, aliique, ínter quos S. THOMAS l 8, etiam votum ponunt); nam tempus praesens « ginosko » aeque bene potest et praeteritum et futurum significare. Cum autem de solo praeterito et praesenti intelligi nequeat in hoc loco ex supradictis, debet etiam tempus futurum in– cludere. Re quidem vera; Maria aramaice sententiam suam proferens, participio qal, vel ut alii putant, perfecto ejusdem conjugationis usa est; = ioda'at, vel « iada'ti »: quas formas LXX fere constanter per tempus praeteritum reddunt: Lucas igitur, qui usum LXX bene no– verat, nolens in hoc casu usum illum retinere, sed reddens per tempus praesens = « ou ywCi>o-xeu », intendebat exprimere et quod usque in praesens fuerat, et quod in posterum futurum erat. - Usus praesen– tis cum signi:ficatione futuri ,frequens est in N. T. (cfr. Le. 24, 49; Jo. 7, 8; &) 19: et ratio erat cur potius praesenti quam futuro uteretur Maria; humilis np. subjectio divinae voluntati, cui post verba angeli videretur obsistere, si nimis fortiter insisteret in affirmatione propositi sui servandi virginitatem. Responsum ita temperavit Maria ut, verbo 18 Summa theol.; p. 3, q. 28, a. 4; «Utrum Mater Dei voverit virginitatem1 » - Putat Angelicus, Mariam ante desponsationem conditionate, post desponsationem vero absolute simul cum Joseph votum virginitatis emisisse. l9 Cfi-. *BLAss, Grammatik des neut. Griechisch, 193. - ABEL, Grammaire du grec biblique, Paris, 1927; p. 250-52. - Etiam in LXX inveniuntur exempla temporis praesentis cum sensu futuri: v. gr. Ex. 9, 18: << ego uoo... aurion »,= ego pluo eras; (= pluam, vel pluere faciam); Gen. 6, 17; et in NT cfr. 1 Cor. 15, 33. 35; 16, 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz