BCCCAP00000000000000000000544

PROOEMIUM LIBER quem prae manibus habes, benevole leétor, o}Jert sese tibi ut co– mítem benignum ducemque expertum in tua agri biblici laboriosa sed. neces– saria exploratione, ut pretiosos thesauros in eo absconditos tibi ostendat, illis– que copiose haustis spiritualiter ·diteris. Sed ne ab eo postules id quod non intendit dare, a limine te monitum volumus de eius fine qui in ipsa inscriptione satis i11dicatur. Sunt « Prae– lectiones exegeticae », ideoque praecipue et fere unice textus sacri exposi– tionem continentes: quaestiones vero isagogicae supponuntur notae ex schola « Introductionis biblicae », quae ubi studia theologica recte ordinata sunt, scho– lam « Exegeseos » praecedere debet; quapropter quaestiones illae summatim dumtaxat attinguntur. Exegesis autem Librorum non continua datur, sed, argumento et analysi eorum praemissis, seliguntur sectiones, vel pericopae breviores, quae ob aliquam rationem speciale momentum habere videntur, et eae accuratius exponuntur. Experientia scholastica diuturna docuit nos huius methodi (- iam a Sancto Pontif. P10 X in Litteris Apostolicis « Quoniam in re bíblica » [27- III-1906; cfr. Ench bibl2, nn. 162-180] commendatae -) utilitatem; et spera– mus fore ut quod utile et iucundum fuit alumnis Ponti.ficii Athenaei Late– ranensis, qui per sex Jere lustra hac ratione a nobis instituti sunt, ídem afferat emolumentum dilectis iuvenibus levitis utriusque cleri, qui in Seminariis ecclesiasticis, dum currículum theologicum peragunt, studio Sacrae Scripturae incumbunt. Illis hunc nostri laboris Jructum toto corde dicamus: cupimus enim mentí Ecclesiae circa formationem clericorum saepius expressae nos con– formare, et ad Eius votorum expletionem pro modulo 11ostro conferre. Quae vota LEO XIII in Ene « Providentissimus Deus » (18-XI-1893) sic exprimit: « Maxime optabile est et necessarium, ut divinae Scripturae usus in universam Theologiae influat disciplinam, eiusque prope sít anima >> (Ench bibl 2 , nº 114). ·Methodi autem nostrae superius indicatae iusti.ficatio habetur in íisdem Litteris Apostolicis (cfr. ibídem, nº 105): post commendationem eni111 di– sciplinae « I11troductionis biblicae » (ibi, 11º 104), subiungit: « Exinde in Jruc– tuosiore111 huius doctrinae parte111, quae de interpretatione est, perstudiose incumbet praeceptoris opera; unde sit audítoribus, quo dein modo divini verbi divítias in profectum religionis et pietatis convertant. Intelligimus equidem, enarrari in scholis Scripturas omnes, nec per amplitudine111 rei, nec per tempus

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz