BCCCAP00000000000000000000544
ANNUNTIATIO MARIAE 89 (Zacharias) adhuc de nuntio dubitat ». - Idem potest concludi ex e:ffectu diverso in utroque casu; Zacharias reprehenditur ab angelo de incredulitate, et propterea mulctatur poena mutismi; Mariae vero nulla fo ab angelo reprehensio, quinimmo interrogationi ejus, uti justissimae, satisfacit Gabriel: et deinde ab Elisabeth diserte laudatur oh fidem nuntio divino praestitam (v. 45): « Beata quae credidisti... ». Rationem quam affert Maria ad quaerendum de modo quo haec fient, verba sequentia continent: << em:1 &v;px ou yivcf)axw; = siquidem ego virum non cognosco? »; est locutio euphemistica, in V. T. com– munissima, ad indicandum usum matrimonii. Quem sensum habent haec verba in ore Mariae? - A limine excludenda sunt: a) puerilitas *(HARNACK); b) dubium (ítem *HAR– NACK); e) incomprehensio (LANDERSDORFER, CAJETANus). - *HAR– NACK dicit motivum allatum a Maria esse puerile, et verba ejus sensu carere; nam, qui posset puella jam dcsponsata, cui nuntiatur filius, objicere suam virginitatcm1; haec maternitati non opponitur, sed praecedit. - Resp.; maternitas et virginitas non opponuntur, si. su– muntur sensu diviso, h. e. una post aliam, conc.; si sensu composito, i. e. ambo simul in eadem persona,. nego. Et ita constat essc accipiendum vaticinium Is. 7, 14, de quo Maria cogitat: bene P. LAGRANGE respon– det *HARNACK puerilitatem objicienti; « praecise quia verba Mariae sic intcllecta essent absurda,· non possunt tribui Lucae, bono scriptori (pag. 32) ». - Neque dubium exprimunt (cfr. quae paulo superius diximus). - P. LANDERSDORFER, O.S.B. (in Biblische Zeitschrifl, a. 1909, p. 30 sq.) explicat verba Mariae ex quadam incomprehensione verbo– mm angeli. - Colloquium angeli cum Maria, dicit ille, aramaica lingua absque dubio habitum est; et, ubi verba V. T. allegavit, he– braica: ex vaticinio Isaiae 7, 14 Angelus Mariae loquens, conccptionem expressit verbo harah; h. e. per participitim praesens, quod potest di– cere vel rem jam esse completam, vel in futuro esse complendam; (h. e., vel concepisti, vel concipies) l 7: Maria primo sensu intellexit; et verba ejus sunt admirantis: « Quid dicis, Angelc Dei?; quomodo potui concipere, cum virum non cognoverim? ». - At, quo jure asse– ritur Mariam ex duabus possibilibus interpretationibus illam selegisse, quae de facto falsa erat, et quae supponeret Angelum errorem fuisse .passum circa statum ejus; cum alía interpretatio de futuro omnino naturalis et obvia esset? Mariam non intellexisse tali modo verba nun- 17 Pro part1c1p10 cum sensu praeteriti cfr. v. gr. Gen. 16, 11; 41, 17-24; cum sensu futuri, Gen. 41, 25 ss.; Jud. 13, 3. 5; etc. ' \ '·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz