BCCCAP00000000000000000000544
¡ '- 88 INFANTIA CHRISTI v. 32 - Describitur Filius Virginis, tamquam verus Filius Dei, et Rex aeternus. - « Hic erit magnus », non solum ob sublime extrinse– cus ministerium ab eo exercendum (hoc praecipue sensu dicebantur haec eadem verba de Joanne, v. 15), sed ob intimam suam naturam; nam « et Filius Altissimi vocabitur », quia talis de facto erit; et simul filius hominis, « filius David », cujus thronum dabit illi Dominus, ut sedeat super illum in aeternum: implicite dicitur quoque Mariam fuisse ex stirpe David, nam Jesus est filius David « secundum carnem >> (Rom. 1, 3). - Sicut David, etiam Messias filius ejus, regnabit super « do– mum Jacob », i. e. super populum indivisum, et non tantummodo super Judam vel super Israel. v. 33 - Aeternitas regni et regís emphatice asseritur per antithesim; primo pos i ti ve « et regnabit... in aeternum »; deinde ne g a - t i v e , « et regni ejus non erit finis ». Verba Angeli plena sunt allu– sionibus ad vaticinia V. T. - Daniel in visione cap. 7 Deum constan– ter apellat Altissimum; Filius Hominis accipit ab Eo potestatem aeter– nam, et regnum nunquam finem habiturum: - David promissionem regni aeterni accipit; Filius ejus (Messias) sedebit in throno, qui tandiu durabit, quandiu Sol et Luna in caelo (Ps. 88, 36-38). v. 34 - Mariae responsio prudentissima. « Quomodo .fiet istud, quo– niam virum non cognosco »? l6 - Maria quaerit de modo quo haec ab Angelo nuntiata, de quibus minime dubitat, sint iniplenda; cum ipsa virgo sit, et talis manere sibi firmiter proposuerit, rogat ab angelo quid ipsa praestare debeat ad illud opus. Ut dicit S. AMBRosrns: « Non de effectu dubitavit, sed qualitatem ipsius quaesivit effectus ». - Quae– stio, Mariae et quaestio Zachariae (v. 18) similes primo aspectu viden– tur; at, praeterquam quod, ut notat S. AuGUSTINUS, intentio loquen– tis potest eorumdem verborum sensum mutare, ita ut ab uno prolata digna sint poena, ab alio vero dicta, laude mereantur: si verba re– sponsi examinantur attente, patet discrimen adesse; nam Zacharias dicit: xoc't'cx: 't't yvc/)croµoct 't'oiho; = in quo hoc cognoscam? »; petit sig– num, quasi verba angeli ei non sufficerent: Maria dicit: n&c; éc;'t'oct 't'OU't'O; = « quomodo eveniet id quod dixistü »; qui quaerit de modo rem ipsam minime in dubium vocat. Bene notat S. AMBROSIUS discri– men utriusque quaesiti: « Haec (Maria) jam de negotio tractat, ille 16 De historia interpretationis huius v. 34, et de hodierno statu quaestionis, cfr. recens studium P. BERTRAM BRODMANN, O. F. Min.: Mariens Jungfriiulichkeit nach Le. 1, 34 in der Auseinandersetzung von heute »: in Ati.tonianum 30 (1955), 27-44.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz