BCCCAP00000000000000000000544

ANNUNTIATIO MARIAE 87 in mulieribus: etiam haec verba sunt assertíve intelligenda, et quidem sensu superlativo: = « tu es magis benedicta quam omnes mulieres », quia ,majorem omnibus dignitatem adepta es 14. - v. 29: Turbatio Mariae non fuit de apparitione Angeli, in for– ma viri vel adolescentis, neque multo minus quod timeret fraudem diabolicam ibi latere. Hae rationes videntur Virgini injuriosae; et aliun– de dare dicitur in textu qualis fuerit causa suae turbationis; vdl. in sermone ejus; de salutatione tan honorifica turbata est: nam, ut bene ANGELICUS animadvertit, « animo humili nihil est mirabilius, quam auditus propriae excellentiae 1 5 . - Turbatio Virginis ex humilitate orta, magna fuit (« otE't'O(,p&x.&'tJ »); non vero talis, quae liberum spiritualium facultatum exercitium impediret; nam statim additur: et cogitabat, qua– lis esset ísta salutatio; i. e. secum perpendebat salutationis tan honori– ficae naturam et scopum, quid in seipsa significaret, et quodnam opus maximi momenti portenderet pro ea: si Deus illam exornavit donis adeo eximiis, sicut angelus dicit, ipsa secum cogitat, velitne Deus ali– quod opus mysteriosum sibi committere exsequendum. c) Prímum Angeli colloquium cum María. (vv. 30-34). - Angelus respondet ad verba interna, h. e. ad cogitationem vel meditationem Mariae, dicens illi: Ne timeas, María; quibus verbis, potius quam pel– lere timorem, de quo nihil in praecedentibus, vult angelus animum addere Mariae ad opus magnum, quod Deus decrevit illi committere: « Bono animo esto, Maria»; et, quo majorem inspiret fiduciam, eam nomine suo amice et familiariter interpellat. - In~enístí enim gratíam apud Deum, grata, accepta es in oculis Dei; ideo potes ab Eo sperare quodcumque beneficium, honorem vel dignitatem etiam maximam. v. 31 - Maríae nuntiatur dignitas Matrís Dei. - Angelus, verba desumens ex celeberrimo Isaiae vaticinio (Is. 7, 14), signat Mariam tamquam illam virginem de qua propheta loquebatur: « ecce concipies in utero (pleonasmus hebr.) et paríes filium, et vocabis nomen ejus Jesum »: Pro « Emmanuel » Isaiae, ponit Angelus nomen ipsum Infantis; JE– SUM. - Nomen a Propheta adhibitum «No bis cu m De u s », signat potius naturam assumptam, qua similis nobis factus est; illud ab Evangelista positum, declarat scopum assumptíonís humanae naturae; sel. « ut salvum faceret populum suum a peccatis eorum >> (Mt. 1, 21): 'Emmanuel' est nomen Incarnationis, 'Jesus' est nomen Redemptionis. 14 Idem dicitur de Jahel (Jud. 5, 24), et de Judith (Idt. 13, 23). 15 Summa Th. p. 3, q. 40, a. 4, ad I. :\ -~ j

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz